Latin
4.1.99 to 4.1.102
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.99-102
Not analysed yet
CAP. L. -Peregrini multifarie dissipantur; acies Boemundi in mortis articulo posita Godefrido duci nuntiatur. Igitur Turci callide eos post fumi nebulam insequentes, errore caliginis dissociatos alios trucidabant, alios sagittis transfigebant. Solummodo equis insidentes velocitate equorum evaserunt, sed non [0509C] omnino illaesi a sagittis: peditum vero trecenti occisi, et pars in vinculis retenta est. Karieth autem Turcus de civitate Caran, viso Solymani prospero successu in contritione aciei Reinardi, Petri, Werneri et caeterorum, confidentius iter accelerans, in circuitu una cum principe Damascenorum a montanis juxta civitatem et Fernam fluvium descendit, appropinquante simul Brodoan de Alapia civitate Turcorum, ad coronandam aciem Boemundi, quae erat extrema, peditibus et Francigenis plurimum densata: quam incurrentes, sagittis et virtute suorum irrumpere ac dispergere conati sunt. Oppressi siquidem viribus Turcorum, et fraude astutorum hominum circumventi, comitatus Boemundi in miserum et anxium globum, quasi oves inter lupos [0509D] periturae, cogebantur, nec ultra reniti valebant, sed in proximo erat, ut morituri undique ab infidelibus turmis involverentur. At Godefridum ducem cum Buldagi, Amasa, Boesa et Balduc atrociter dimicantem, et in nomine Jesu, Filii Dei vivi, triumphantem, nuntius trans spatium viae unius, vocis percurrens, flebili rogatu pulsat et admonet, ut respiciat et cognoscat quam in arcto res Boemundi suaeque societatis sit sita: quibus, ni cito subveniret, omnes in brevia Turcis consumi asserebat. CAP. LI. -Dux hostes fugat et proterit, fratres a porta mortis educit. Godefridus dux, ex relatione velocis nuntii Boemundi intellecta invasione suaeque aciei a Turcis [0510A] fere coronatae, elevans oculos, jam intuetur quomodo virtus Boemundi et cohortes illius pondere belli fatigabantur, et vix inimicorum vires sufferebant. Unde festinus in faciem adversariorum cum Alemanis, Bawaris, Saxonibus, Lotharingis, Teutotonicis, et Romanis, qui in sua erant acie, advolat in vexillis ostreis variis et decoris, ut vires gentilium repelleret, et in angustia positis subveniret. Hugo vero Magnus, qui in exitu primae aciei a ponte, qui ab urbe trans Farfar porrigitur, fugatis Turcis et attritis, spatium campi cum Christianorum praemissis sagittariis victor obtinebat, videns quod ducis Godefridi acies et vexilla revertebantur via quae ducit ad fluvium Farfar, una ipse festinus eodem itinere ad aciem ducis cum sua legione ad [0510B] vires et arma augenda refertur, sciens quia hac parte major angustia belli ingruebat. Moderabantur ambo principes cursus suorum equitum, secundum quod pedites appropinquare poterant. Quos ubi Turci indubitanter in se tendere viderunt ad subveniendum Christianis consociis, paulatim ab invasione et assultu coeperunt subtrahi; et dato dorso remensi viam, ad tabernacula sua fugam arripiunt, duce cum Christianis tironibus atrociter insequente et caedente