# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.1-4

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 5.1.1 to 5.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/5.1.1

CAPUT PRIMUM. - De divinorum mysteriorum restitutione, et de patriarchae recollatione. [0513A] Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum. Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei vivi fieri constituerunt, quibus divina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, vel [0513C] quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent. Hoc idem oratorium brevi intervallo distans ab ecclesia B. Petri, adhuc ab iisdem Turcis inviolatum et intactum permansit, et Christianis, inter se post sibi subjugatam urbem dono et licentia eorum commorantibus, solummodo concessum est. Patriarcham vero urbis, virum clarissimum et Christianissimum, quem Turci, cum adhuc Christianorum obsidione circumdarentur, saepius funibus astrictum vivum ad moenia suspenderunt in oculis omnium, ad augendas Christiano populo molestias, et cujus pedes frequenter compedum laesione attriverant, decenter in cathedra sua relocaverunt, et principem Antiochiae cum omni [0513D] subjectione et religione praefecerunt. CAP. II. - Quibus principibus subjecta sit Antiochia. His itaque divinis rebus praelatis et praeordinatis, Boemundum dominum et advocatum urbis constituerunt, eo quod multum in traditione urbis expendisset, plurimumque laboris pertulisset, ut custodias per turres et moenia adversus Turcorum insidias faceret. Boemundus assumpta potestate et dominio urbis, in praesidio quod in eminentiore loco in montanis habetur, sedem et custodiam suorum posuit, nulla illic Turcorum defensione sibi adversante. Nam audita fuga et contritione suorum, Sansadonias, et qui in arce erant, pariter etiam [0514A] ipsi per montana fugerunt, vacuum et immunitum relinquentes praesidium. Verum Reymundus comes de regione Provinciae, semper insatiatus desiderio acquirendi, turrim eam, quae ponti Fernae imminet versus portum S. Simeonis, invadens, suo munivit satellitio, partemque hanc urbis suae ditioni subesse [0514B] coegit. Caeteri vero principes, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Robertus, princeps Northmannorum, cunctique qui non minus laboris circa urbem pertulerant, minime urbi praeesse, aut ejus redditus vel tributa sibi impertiri quaesiverunt, nolentes fidem et sacramentum, imperatori Constantinopolis factum, violare. Juraverant enim sibi, ut si caperetur Antiochia, quia de regno ejus erat, sicut Nicaea cum omnibus castellis et urbibus, ad regnum ejus pertinentibus, sibi reservarent, suaeque majestati restituerent. Ex tunc et deinceps Boemundus comiti Reymundo coepit invidere, sed tamen occulte.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
