# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.13-16

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 5.1.13 to 5.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/5.1.13

CAP. VII. - Consilium Turci Christianae mariti de adipiscenda Christianorum amicitia. Ad haec inter diversa colloquia quae fiebant, miles Turcus, qui Christianam duxerat uxorem, instinctu ejusdem conjugis sic principem Hasart adhortatur, dicens: «An vides, quomodo Brodoan undique Turcorum manum contrahat et vires, atque in multis millibus te et praesidium quod habes, vallare, et expugnare disponit? Nunc, si meo vis credere consilio, [0516C] Godefridum, ducem Christiani exercitus, qui Antiochiam, fugato Corbahan, potenter obtinet, amicum, datis dextris, tibi facere non tardabis, et sic universam Christianorum opem et comitatum in hac instante necessitate scias te adepturum. Nosti enim quod haec gens Christiana cuncta gentibus militari actu et audacia praefertur, et nulli eis fide et honore comparantur. Unde nequaquam consilium hoc parvipendas, sed sine dilatione ejus tibi amicitiam apprehendas; et sic eo foederato, universos Christianos ad omne tibi scias auxilium voluntarios.» Hic vero princeps, sciens hoc sanum esse consilium, seque Brodoan ejusque copiis innumeris sic posse resistere, nuntium Christianae professionis, genere Syrum, hominem mire discretum, Godefrido duci [0516D] Antiochiam misit, in haec verba loquentem: CAP. VIII. - Legatio principis Hasart ad Godefridum ducem, et quomodo dux haesitat cum Turcis foedus inire. «Princeps Hasart, Godefrido magno principi ac duci Christianorum, salutem, et omne quod melius optari potest. Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia. Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi. Unde prae omnibus te elegimus, te convenimus, opem a te [0517A] quaerimus, foedus percutimus, fiducia hac qua certus nostrae fidei semper habearis. Brodoan de civitate Alapia nobis factus inimicus, Turcorum undique contraxit auxilia, in brevi ad praesidium nostrum Hasart in virtute magna et copioso exercitu perventurus. Cui non in alio auxilio Turcorum principum occurrere et resistere decrevi, sed in manu tua, si credere mihi et succurrere non recuses.» Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua pravae occasionis industria.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
