Latin
5.1.17 to 5.1.18
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.17-18
Not analysed yet
CAP. IX. -Mahumet, filius principis, duci Godefrido datur obses: columbae foederis nuntiae emittuntur. [0517B] Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur. Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit. His ita promissis, diem certam statuit, qua ad auxilium contra Brodoan Christianum conduceret exercitum, et Turcorum legiones ab obsidione Hasart, Domino Deo suo Jesu Christo auxiliante, effugaret. Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt; et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt. Dux et universi, qui cum eo aderant, de hac avium emissione mirantur. Sed illico, cur per aves haec fiant nuntia, illis a legatis responsum est: «Non dominus noster dux, ejusque fideles super emissis mirentur columbis, quas non pueriliter, non frustra, praemisimus; sed hac de causa praemissae sunt, ut rapido et incessabili volatu legationem fidei, quam erga eum habes, accelerent, et de auxilio tuo certificent, qualiscunque nobis in via fortuna vel impedimentum occurrerit. Est et aliud quare hae aves cum chartulis praemittuntur, [0517D] ne si in sinu nostro repertae fuerint ab aliquibus fratribus nostris Turcis, rei morti damnemur.» Jam cum chartis sibi commissis aves avolaverunt, in solium et mensam ducis Hasart fideliter reversae. Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.