Latin
5.1.27 to 5.1.30
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.27-30
Not analysed yet
CAP. XIV. -Dux ipse cum paucis Christianis praesidia inimica subvertit. [0519D] In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem justitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi injuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta. Dux vero Christianissimus querimoniis pauperum Christi pulsatus, et harum injuriarum non immemor, quas sibi idem Pancratius fecerat, cum adhuc a Christianis obsidio circa muros Antiochiae [0520A] fieret, moleste tulit, omnibus modis de his ultionem sumere meditans. Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit. His itaque injuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad vicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur. Hanc omni virtute instans, oppugnat repentino assultu, expugnatam flamma et igne humi cogit procumbere, viginti ex militibus, quos in ea reperit, ejus jussu [0520B] excaecatis in retributionem et vindictam superbiae et injuriarum quas Pancratius sibi Christique pauperibus inferre praesumpsit. Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et injuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est. CAP. XV. -Baldewinus confluentes ad se Christianos donis plurimis munerat, Turcos edomat. Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus [0520C] de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, venerunt ad civitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in civitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes. Erant enim summa necessitate gravati, et longa expeditione rebus exhausti necessariis. Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et virtute, dum fere tota civitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est. Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et vasis argenteis dona plurima conferebat; regiones et cuncta sibi adversantia congressione belli edomabat, Turcos et omnes in circuitu subjugabat, donec foedus [0520D] nobiliores et praepotentes terrae cum eo percusserunt.