Latin
5.1.35 to 5.1.38
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.35-38
Not analysed yet
CAP. XVIII. -De socero Baldewini et de dolo Balas in praesidio Amacha. Socer autem Baldewini, Taphnuz nomine, videns quia sic de viris perfidiae ultionem sumpsit, eosque damnis rerum et tormentis membrorum afflixit, occasione assumpta in munitiones suas in montana perterritus fugit, nec ultra revocari potuit, metuens ne pro pecunia, quam adhuc debebat, capitalem subiret sententiam. Balas quoque de Sororgia civitate, spe recuperandae civitatis frustratus de manu Baldewini vel quidquam accipiendi propter affluentiam Gallorum, et quia cor illius omnino ad eos intendebat dolos, in secreto cordis sui aptare coepit qualiter [0522A] Baldewinum ad interitum callido consilio perduceret. Tandem via reperta iniquae fraudis, qua eum decipere aut perdere posset, die quadam, ac si in puritate fidei, eum circumveniens, sic locutus est: «Scio quia vir magnae potentiae es et industriae, et non parce eos remuneras, qui tibi in obsequio militari voluntarii habentur. Unde devovi tacite mecum ut non solum me, filiosque et uxorem meam in manu tua commendem, sed et praesidium meum Amacha, quo terram plurimam subjugare potes, tibi tradam die quam melius aptam ad id suscipiendum elegeris.» Baldewinus vero tam benigne et sibi fideliter loquenti, gavisus de susceptione praesidii, apprime credidit; et diem statuit, qua secundum verbum Balas sibi traditio praesidii sine aliquo fieret impedimento. CAP. XIX. -Quomodo quidam viri sensati Baldewinum contra perfidiam Turci muniunt. [0522B] Jam die appropinquante, Balas doli sui non immemor, Turcos centum armis et loricis munitos castro Amacha induxit et per mansiunculas praesidii hac et illac insidias inclusit, ut sic Baldewinum cum suis ingredientem vivum comprehenderent, suaeque ditioni submitterent. Baldewinus fraudis hujus nescius, sumptis ducentis militibus strenuis ad omne belli opus, usque ad praesidium Amacha profectus est, et Balam, juxta quod promiserat, paratum ad reddendum praesidium invenit. Balam vero multum rogantem, et in dolo mellito ore adulantem, ut cum aliquibus de societate electis praesidium intraret ac [0522C] susciperet, et in ejus custodia fideliores, quos vellet, relinquere ordinaret, ille fere audivit et credidit; sociosque secum ascensuros et intraturos jam assumere parabat, et qui extra remanerent disponebat. Sed ecce quidam viri sensati Gallorum nihil fidei in hujus verbis et promissis esse astruentes, Baldewinum seorsim ducunt et vehementer arguunt quod verbis hujus Turci gentilis tam subito crediderit, et sine obside fiducialiter ejus praesidium cum modica manu intrare concesserit.