Latin
5.1.47 to 5.1.50
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.47-50
Not analysed yet
CAP. XXIV. -Sansadonias matrem cum filiis redimit; Winemarus reducitur; Mahumet obses diligenter custoditur; navigia reparantur. Eodem tempore post victoriam Christianorum, Sansadonias, filius Darsiani regis Antiochiae, matrem [0524B] suam cum duobus filiis redemit pretio trium millium byzantiorum de manu Willehelmi, viri nobilissimi, commilitonis et compatriotae comitis Reymundi de Provincia, quos idem Willehelmus in prima invasione et ingressione Antiochiae sopore gravatos primo diluculo captivavit. Eodem tempore de terra Buloniae Winemarus, Laodiceae captus a Turcopolis regis Graecorum, rogatu ducis Godefridi post longa vincula, et diutinas carceris moras, absolutus, sed gravi poena afflictus, Antiochiam reversus est. Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat. [0524C] Jam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse videntes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt. Ubi nautae post Turcorum stragem et fugam Corbahan, navigium iterabant, vitae necessaria afferentes et indigentibus omnia sufficienter vendentes. CAP. XXV. -De prodigio coelitus ostenso, et de variis super hoc conjecturis. Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant; et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio civitatis munitae; diuque sic in gyro persistentes indivisae, aditum ad ultimum et viam in uno latere sui circuli scissae exhibuerunt. Hujus signi ostensione vigiles Christianorum exterriti, tumultuosa vociferatione universos sopore depressos suscitant ad videndum portenti hujus indicium. Universi sunt mirati, et quid portendat diversas protulere sententias. Alii civitatem Jerusalem Turcorum gentilium turmis densatam portendere [0525A] asserebant, et eam a suis viribus et densitate sic rarescere et attenuari, ut aditum tandem Christianis exhibere filiis videretur. Alii Christianum exercitum, adhuc in virtute sua conglobatum divinaeque devotionis ardore flagrantem asserebant, et tandem divisum per terram et civitates, a gentibus injuste possessas, in circuitu Jerusalem et Antiochiae potenter praevalere et dominari. Quidam vero dicebant significare hanc praesentem mortalitatem et populum copiosum peregrinorum, qui in unum ut nubes densata attenuaretur minuereturque. Et sic in diversas contendebant sententias. Sed Deo volente, ut aiunt, in melius mutata est sententia visionis. Nam cum duce Godefrido cunctisque Christianis consociis de universis locis accitus et regressus [0525B] Antiochiam in mense Octobri, caloribus Augusti temperatis, comes Reymundus, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum princeps, Boemundus caeterique principes, qui adhuc in ipsa Antiochia conglobati morabantur, unius voluntatis compotes effecti, per terras et civitates in circuitu Antiochiae sitas diffusi migraverunt, et resistentes ac rebelles obsidione angentes suae ditioni subdiderunt.