# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.5-8

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 5.1.5 to 5.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/5.1.5

CAP. III. - De duobus principibus directis, quorum unus periit, alter vix evasit. [0514C] Praedicti vero principes, quibus curae erat fidem et jusjurandum servare, Baldewinum Hamaicorum comitem, una cum Hugone Magno, fratre regis Franciae, paulo post victoriam a Deo collatam direxerunt in legationem ad ipsum imperatorem Graecorum, ut causam ab eo investigarent, cur tam impie se gesserit erga populum Dei; et auxilium, quod pollicitus esset, cur in tanta necessitate exhibere neglexerit, cum in aliquo eos fallaces aut seductores adhuc invenire nequiverit. Injunctum est etiam illis ut eidem imperatori dicerent quomodo ab omni promissione et sacramento principes exercitus soluti haberentur, eo quod omnia quae promiserat auxilia ex timidorum et fugitivorum suggestione [0514D] mentitus esset. Sic quidem duo praedicti principes, assumpta sociorum confratrum legatione, ad ipsum imperatorem viam insistunt per mediam Romaniam. Ubi in confinio Nicaeae in insidias Turcopolorum forte inciderunt, non a dextris vel a sinistris declinare valentes. Turcopoli itaque, gens impia et dicta Christiana nomine non opere, qui et Turco patre et Graeca matre procreati, videntes viros sibi inter manus oblatos, subito irruerunt in eos, Baldewinumque, qui Hugonem aliquantulum praecesserat, ut aiunt, sagittis confixerunt; quidam vero asserunt quod vivum illum et captivum abduxerint; sed latet usque in hodiernum diem, quo fine tam nobilissimus [0515A] et Christianissimus princeps perierit. Hugo autem Magnus, qui modico intervallo viam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad silvam quamdam, montibus contiguam, cujus absconsione protectus, manus impiorum invasit. CAP. IV. - De plaga mortalitatis, quae facta est in populo Dei. Post haec, ex omni parte crebro affluente navigio in cibariis ad portum S. Simeonis, et peregrinis in victoria Dei ab obsidione harbarorum liberatis, felici abundantia cibariorum, omniumque necessariorum fructibus, plaga maximae mortalitatis facta est intra urbem Antiochiam, qua plurima et innumerabilis multitudo Christiani exercitus tam nobilium [0515B] procerum quam humilis vulgi absumpta est. Hac clade mortifera primum venerabilis praesul de Podio percussus, vitam finivit Kal. Augusti: quem nimia lamentatione nobiles et ignobiles deflentes, in ipsa basilica S. Petri sepulturae contulerunt, in eodem loco quo lancea Dominica reperta est. Sepulto itaque tam venerabili sacerdote, amplior et gravior invaluit haec plaga saevissima, et morte minui adeo Christianorum coepit exercitus, ut per spatium ferme sex mensium vix aliqua oriretur dies, quin centum et quinquaginta vel triginta ad minus, tam nobiles quam ignobiles spiritum vitae exhalarent. Ejusdem cladis atrocitate Henricus de Ascha, miles nobilis genere, moriens occubuit in castello Turbaysel, illic catholice sepultus. Reinardus pariter de Hemersbach, [0515C] miles clarissimus opere et genere, vitam amisit, sepultus in atrio basilicae B. Petri apostolorum principis. Praeterea multi tam equites quam pedites, nobiles et ignobiles, monachi et clerici, parvi et magni, quin et sexus femineus, supra centum millia sine ferro morte vastati sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
