# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.55-59

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 5.1.55 to 5.1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/5.1.55

CAP. XXVIII. - De murmure Christianorum et colloquio principum Reverso autem duce Godefrido hac victoria, post aliquod spatium temporis murmuraverunt unanimiter Christianorum populi quomodo in hac urbe Antiochia sola mora eorum haberetur, et quod nullo modo Jerusalem viam insisterent, cujus desiderio natales oras relinquentes tot adversa pertulerint. Et facta est dissensio magna in populo, ac subtraxerunt se multi de populo ducis Godefridi, Roberti [0526D] Flandrensis et Boemundi, qui in responsis et verbis eorum nullam habuere fiduciam ante multum tempus eundi in Jerusalem. Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo jam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis navigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes. Conventum vero et colloquium super hac populi querela quarta Non. Februarii decreverunt habere. Collatis itaque in unum, et colloquio habito ibidem intra Antiochiam, decretum est ab omnibus, magnis et parvis, ut in Kal. Martii Laodiceam, quae Christianae erat potestatis, pariter convenirent; et illic collecto circumquaque robore, nil periculi vitae posthac considerantes; minime ultra differrent viam insistere in Jerusalem. CAP. XXIX. - De horrenda famis angustia in obsidione Marrae. [0527A] Interea comes Reymundus longa obsidione quinque hebdomadarum circa Marram civitatem vexabatur, universique in comitatu suo ibidem commorantes. Qui circa urbem diu sedentes et a Turcis vehementer repressi, magnae famis angustias pertulerunt. Nec mirum; quia prae longa obsidione Antiochiae, et nunc harum civitatum, plurimae in circuitu regiones exhaustae erant cibariis, et plurima pars habitatorum cum rebus et armentis suis per montana fugam fecerant. Erant enim decem millia exercitus comitis Reymundi et suorum comprimorum. Mirabile dictu et auribus horrendum! [0527B] tanta ipsa famis angustia has urbes invainit, quod nefas est dicere, nedum facere. Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis. Sed quid mirum? «Non est acutior gladius, quam a longo contracta fames.» CAP. XXX. - Quomodo comes Reymundus castellum dejecerit, et Marram ceperit.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
