# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.72-74

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 5.1.72 to 5.1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/5.1.72

Omnibus tandem in assultu praesidii taedio affectis et cavatione montis deficientibus, prae labore intolerabili et defensione ab intus inaestimabili, atque inopia necessariorum vitae, murmur crevit in populo ducis et Roberti Flandrensis, asserentibus cunctis se illic ultra in obsidione non posse persistere, et hoc praesidium vi et arte insuperabile vix per anni spatium capi etiamsi tunc gladio famis queat expugnari. [0531D] Unde attentius instabant duci omnes, parvi et magni, quatenus castra ab obsidione amoverent, et viam, sicut decreverant, Jerusalem insisterent, cujus desiderio et causa visendi sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, a natalibus oris processerant. Econtra comes Reymundus omnibus modis et promissionibus meditatur ut adhuc per aliquantum tempus secum moram facerent, donec aliqua vi vel arte arx et gentiles in ea conclusi caperentur, recensens quomodo Anselmus de Riburgis monte illic occisus ceciderit, et quod plures commilitones sui sint ab iisdem Sarracenis alii morte, alii plagis damnati saevissimis. Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur. CAP. XXXVII. - Obsidio ab Archas solvitur, principes procul ab urbe Tripolis figunt tentoria; calamellos mellitos per plana repertos suxit populus. In hac itaque intentione comite perseverante et multa arte discessionem confratrum avertente, quadam die dux Godefridus, Robertus Flandrensis, Tankradus etiam cum universis sequacibus suis, igne castris suis immisso, profecti sunt ab obsidione Archas, pluribus adjunctis sibi de comitatu Reymundi, qui diutino taedio fatigati, inviti apud Archas remorabantur, praecipue ob desiderium semper eundi Jerusalem. Per duos enim [0532B] menses et dimidium in circuitu praesidii Archas a principio cum ipso comite consederant. Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum. Ubi procul a civitate universi tabernacula sua extenderunt, ne frugibus terrae et vineis habitatorum urbis tantus noceret exercitus. Intercessores enim et legati ab eadem urbe saepius Archas ad praefatos principes descenderant, plurima dona afferentes et ampliora promittentes si urbi rebusque suis parcerent et non huic facerent sicut Albariae et Marrae aliisque civitatibus. [0532C] Hac de causa procul ab urbe resedit exercitus et omnis primatus, donec viderent quo pacto et foedere vel donorum oblatione placarentur, et invicem amicitia firmarentur. Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus; et vix ad saturitatem prae dulcedine expleri hoc gustato valebant. Hoc enim genus herbae summo labore agricolarum per singulos excolitur annos. Deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, succum collatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi. Quem rasum cum pane miscentes, aut cum aqua [0532D] terentes, pro pulmento sumunt, et supra favum mellis gustantibus dulce ac salubre videtur. Aiunt quidam genus mellis esse quod reperiens Jonathan filius Saul regis super faciem terrae, inobediens gustare praesumpsit. His ergo calamellis melliti saporis populus in obsidione Albariae, Marrae et Archas multum horrenda fame vexatus est refocillatus.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
