Latin
5.1.9 to 5.1.12
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.9-12
Not analysed yet
CAP. V. -De insidiis Turcorum, et de quodam Folkero et uxore ejus. Interea multi gaudentes pace et victoria, mortalitatemque hanc vitantes, et causa necessariorum dum viam frequenter Rohas insisterent, sperantes aliquid accipere de manu Baldewini, plurimas insidias et caedes a Turcis, qui habitabant in praesidio Hasart, patiebantur, et saepius capti aliqui abducebantur. [0515D] Quadam autem die quidam Folkerus, miles egregius, de castro Bullon ortus, dum cum uxore sua, quae erat formae elegantis, Rohas cum caeteris fratribus iter faceret, forte in Turcorum insidiantium manus incidit: qui illico cum caeteris, post multam defensionem victus ac decollatus est. Uxor vero illius quia multum prae honestate vultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est. Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari jussit, dum videret si in ejus redemptione aliquid magni pretii consequeretur. Nec diu post, quidam Turcorum miles illustrissimus, qui ad dominum praesidii Hasart in conventione solidorum venerat, in concupiscentia formae uxoris Folkeri captus, immoderato amore exarsit, ac [0516A] nimium pro eo dominum praesidii efflagitabat, ut eam dono ejus pro conventione solidorum in conjugium accipere mereretur. Quod et actum est. CAP. VI. -De inimicitiis inter Brodoan de Alapia et principem Hasart. Miles itaque Turcus nuptiis his laetatus, multo amplius quam solebat insidias et bellum hostibus domini Hasart inferebat; et praedam de Alapia civitate magna Brodoan, cujusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captivabat, aut victos detruncabat. Erant enim ad invicem, inter Brodoan de Alapia et principem de Hasart, odium et graves inimicitiae. Transactis dehinc aliquot diebus, Brodoan indignatus, quia miles praedictus manusque militum de Hasart [0516B] saepius sibi adversarentur, de universis partibus civitatis Alapiae Turcos suae ditionis collegit, ut die decreto, Hasart in manu valida obsidens, expugnaret. Hoc comperto, princeps Hasart anxie meditatur, qualiter vires auxiliares acciret, cum quibus occurrere congregatis tot millibus Brodoan valeret.