Latin
5.1.91 to 5.1.92
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.91-92
Not analysed yet
CAP. XLVI. -Qualiter et a quibus principibus civitas obsessa sit. His itaque in locis Christianissimo exercitu in variis signis et armis collato, portae urbis a militibus regis Babyloniae clausae sunt; turris David satellitio [0538B] armato munita, et universi cives in moenibus ad prohibendum et resistendum populo catholico diffusi sunt. Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati ejus Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae adversus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam civitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit. Christiani vero videntes regis militiam, urbis munitionem, gentilium contradictionem, muros in circuitu locata obsidione vallant, ducemque Godefridum, quia erat potens consiliis et viribus, cum Teutonicis bello ferocissimis, in latere turris David, ubi major vis defensionis redundabat, ordinant, et una cum eo Tankradum comitem, et Reymundum cum duobus episcopis Italiae ante januam [0538C] ejusdem turris cum suo comitatu sedere decreverunt. Deinde Robertus Flandrensis, et Hugo grandaevus de S. Paulo cum suis sodalibus ad obsidendos muros civitatis in declivi parte camporum sedere delegerunt. Robertus vero Northmannorum princeps, et comes Britannus, juxta muros, ubi est oratorium protomartyris Stephani, in ordine sociorum tabernacula extenderunt. Comes Reinboldus de civitate Oringis, Lodewicus de Monzun, Cuno de Monte acuto, filiusque ejus Lambertus, Gastus de Bordeiz, Gerhardus de Rosselon, Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro undique in circuitu urbis consederunt. Reymundus vero comes videns quia alias posset proficere, castra sua ab obsidione [0538D] portarum turris David sustulit, relictis quibusdam sociis ad custodiam portarum; et super montem Sion fixis tentoriis, urbem obsidere profectus est. Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid vacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliveti ventum est, ubi etiam virorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improviso, et gentilium insidiae per juga descendentium Christianos incautos deciperent. Vallis vero Josaphat, super quam erat urbs et ejus imminebant aedificia, remansit inobsessa propter locorum difficultatem et vallium profunditatem. Erant tamen illic, nocte et die, assiduae vigiliae et custodiae Christianorum.