Latin
6.1.1 to 6.1.6
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.1-6
Not analysed yet
CAPUT PRIMUM. -Prima die congressionis diversi varie affliguntur. [0539A] Sancta autem civitate sic undique vallata, quinto die obsidionis ex consilio et jussione praedictorum principum, loricis et galeis Christiani induti facta scutorum testudine, muros et moenia sunt aggressi, viros Sarracenos fortiter bello lacessentes in jaculis saxorum, fundis et sagittis trans muros volantibus, ab intus et de foris per longum dici spatium dimicantes. Multi ex fidelibus sauciati, et lapidibus quassati attritique sunt: quidam sagittarum infixione oculos amiserunt. Sed primorum nullus, Deo donante, illa die percussus est. Christiani moleste ferentes populi contritionem, labori et bello amplius incumbebant; et muros exteriores, quos Barbicanas vocant, valide impugnantes, ferreis malleis et ligonibus [0539B] partim sciderunt. Sed tamen non multum hac die profecerunt. CAP. II. -Consilium primorum, quomodo civitas capi possit. Sedato tandem hoc belli turbine, videns dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua vi armorum possit superari. Quod omnibus utile visum est consilium, machinas et mangenas arietesque fabricari. Sed deficiebat materia lignorum, quorum in illis regionibus magna est penuria. Ad haec quidam frater conchristianus, natione Syrus, peregrinis locum indicat, ubi ligna ad construendas machinas [0539C] possent reperiri, videlicet in quibusdam montibus versus plagam Arabiae. Revelato autem loco lignorum, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum dominus, Gerhardus quoque de Keresi, assumpta manu equitum et peditum, trans quatuor milliaria profecti sunt. Ubi ligna inventa tergis camelorum imponentes, ad sedem socierum reversi sunt sine damno. CAP. III. -De instrumentis vincendae urbi appositis. Crastina vero luce primum terris immissa, universi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim David, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur. Deinde moniti sunt juvenes, [0539D] senes, pueri, puellae ac mulieres ut convenirent in vallem Bethlehem, omnes virgulta in mulis ac asinis aut humeris suis allaturi, de quibus crates triplices contexerentur, ex quibus machina vestita Sarracenorum parvipenderet jacula. Quod et actum est: vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.