# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.103-106

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.103 to 6.1.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.103

CAP. LII. - Dux et comes Reymundus pacificantur. Taliter cives adhortatus ad impedimentum ducis, iter maturavit, et in regione, quae est inter Caesaream et urbem Caiphas, juxta fluvium quemdam dulcis aquae, Roberto Flandrensi, et aequivoco suo, Roberto Northmannorum principi, caeterisque primoribus associatus est. Godefridus dux ad Assur veniens, civitatem per diem obsedit, si forte aliquo eventu aut timore Assyriis incusso, in manu ejus traderetur. Sed Reymundi suasione et attestatione hos sicut Ascalonitas rebelles ac resistentes inveniens, tristi animo divertit ab urbe, et admonivit socios ut Reymundum [0563D] in castris impeterent, et omne nefas, quod adversus se egerat, in caput illius redderent. Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt. CAP. LIII. - Principibus repatriare cupientibus dux valedicit, et cives Asur duci confaederantur. Jam Deo et Domino nostro Jesu Christo favente, his in concordiam reductis, Robertus Flandrensis, [0564A] Robertus princeps Northmannorum, Reymundus pariter de Provincia et universi principes reditus sui intentionem duci aperiunt, ac benevolum in omnibus quae habebant in animo humili et mansueto habito colloquio invenerunt. Dux vero in cunctis voluntati fratrum satisfaciens, Jerusalem remeare decrevit, eo quod potestas urbis in tuitione et defensione ipsius collata sit; et diu colla sociorum amplexans, et omnes benigne deosculans, obnixe cum lacrymis precatur eos in bono commendans ut sui memores existant, et confratres Christianos admoneant, quatenus ad Domini sepulcrum venire non dubitent, ac sibi caeterisque consociis in exsilio remanentibus, auxilio de die in diem adversus tot barbaras nationes concurrant. Viri vero et cives [0564B] Assur, audito quod dux remeabat, et cum Reymundo caeterisque in concordiam redierat, de salute urbis et pace foedus cum duce pepigerunt, obsides tributorum et civitatis constituentes illi. Ipsi pariter ab eodem duce pro stabilitate fidei et pacis Gerhardum sibi devotum militem, ortum de castello Avennis, obsidem susceperunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
