# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.107-110

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.107 to 6.1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.107

CAP. LIV. - De caeteris fidelibus repatriantibus. Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in victoria et bono fine completis, duce quoque et universis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram nativitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas victoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis. [0564C] Quibus, osculo dilectionis dato, valedicentes, viam remensi sunt per easdem civitates et montium difficultates juxta mare Palaestinum, qua et venerant in Jerusalem: ubi illis ab omnibus praedictis civilatibus, Ptolemaide, Tyro, Sidone, Triple, Baurim et reliquis civitatibus, licentia concessa est vendendi et emendi vitae necessaria. Ab omni denique impetu et insidiis a facie eorum omnes gentes urbesque earum quieverunt, pavidae et tremefactae super contritione regis Babyloniae et victoria quae ipsis fidelibus a Deo vivente collata est. Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt: ubi procul a [0564D] moenibus urbis propter loca rivis et pascuis commoda, aperta camporum planitie, tabernacula extendentes, duobus diebus bonis uberrimis terrae illius delectati sunt. CAP. LV. - Boemundus Laodiceam, Christianorum urbem, obsedit. His itaque in locis dum moram facerent, nuntiatum est illis quomodo Boemundus, avaritia aggregandi et acquirendi insaturatus, Laodiceam, urbem et habitationem catholicorum Graecorum, longa obsidione occupasset; turresque duas civitatis, in littore maris sitas, magistras urbis a nautis tributa exigentis, jam captas invasisset auxilio et navali assultu Pisanorum et Genuensium; custodesque catholicos [0565A] alios trucidasset, alios visu excaecatos ab ipsarum arce ejecisset. Sed Pisani et Genuenses non nimium super his injuriis criminandi sunt: nam ex ore Boemundi longe aliter quam res esset intellexerunt. Unde falsa illius adhortatione ducentis navibus praedictas turres vallaverunt, et malis navium procera longitudine nubes tangentibus et sportas vimineas in summitate affixas continentibus, custodes praesidiorum graviter oppresserunt, creberrimis lapidum et sagittarum ictibus a superveniente arbore turres et viros impugnantes. Audito enim Pisanorum et Genuensium adventu, Boemundus, princeps subdolus et frater avarus, ab Antiochia sex milliaribus Laodiceae vicina illis occurrens, omne malum et grande nefas de civibus Laodiceae referebat: hos [0565B] enim noxios esse Christianorum calumniatores, ut sic omnium animos in odium civium et urbis obsidionem facilius hoc concitaret instinctu. Quare factum est ut creduli verbi illius primum turres obsidentes, custodes earum in deditionem cogerent; dehinc turribus sua arte vel vi superatis, urbem cingerent. Qui gravi et longo assultu cives vexantes, jam trans vallum murorum pontes duos potenter locaverunt, per quos usque ad moenia facilius ipsis pateret accessus, et sic urbs angustiata in brevi Boemundo redderetur. In proximo enim fuit ut civitas applicitis hujusmodi ingeniis caperetur, cives punirentur, et Boemundo omnia injuste traderentur. Injuste quidem, nam in obsidione Antiochiae eadem Laodicea navali obsidione et assultu [0565C] Winemari de Bulonia, piratarum magistri, et quorumdam Christianorum, cum praefatis turribus superata et capta est. Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt. Quam occupantes et expugnantes, Turcos et Sarracenos, injustos dominatores, in ea repertos gladio percusserunt, urbem vero et ejus moenia apprehendentes, comiti Reymundo cum ipsis turribus post obsidionem Antiochiae contulerunt. Winemarus, magister et ductor piratarum, post haec a Turcopolis et militibus regis Graecorum [0565D] captus et carceri deputatus est; sed ducis Godefridi interventione post plurimum temporis a carcere et vinculis eductus est. Comes vero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Jerusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam civitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inviolatam illi reservavit, Juraverat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri. Hac de causa Boemundum principes, ab Jerusalem regressi et in terminis civitatis Gybel hospitati, comperientes Laodiceam injuste obsedisse, ac imperatori comitique Reymundo injuriam [0566A] fecisse, nuntios constituunt, qui eum amicabiliter et pacifice ex legatione et rogatu Christianorum confratrum, ab Jerusalem in victoria Dei redeuntium, compellarent, quatenus ab urbis obsidione recederet, nullamque ultra Christianis calumniam inferret.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
