Latin
6.1.11 to 6.1.14
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.11-14
Not analysed yet
CAP. VI. -Quando obsessa sit urbs, et de raritate potus. Obsessa est autem civitas sancta, et mater nostra [0541A] Jerusalem, quam adulterini filii invaserunt, et legitimis filiis negaverunt, tertia feria in secunda hebdomada mensis Julii, qui calore et solis ardore intolerabilis habetur, et praecipue in his orientalibus plagis, ubi etiam non solum rivi deficiunt aquarum, sed et fontes vivi et modici solum trans tria milliaria reperiuntur. Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac graviter vexatus est. Quorum socii ad hauriendos et investigandos fontes cum sparsim mitterentur, interdum incolumes hausto fonte redibant; interdum amputatis capitibus, insidiis gentilium periclitabantur. Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant. De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur. Plurimi autem inertis vulgi, qui sitis intolerantia arctabantur, dum sic licentiam bibendi acciperent, lubricos vermes et aquatiles deglutiebant, et sic tumefacto gutture aut ventre exstinguebantur. Tantum de monte Sion rivulus perexiguus manat, cujus subterraneus ductus a palatio Salomonis est jactu sagittae, usque ad eum locum quo aedificium in modum claustri muratum et quadratum habetur: cujus in medium per noctem rivulus congregatus adunatur, de quo in die cives utuntur et animalia adaquantur. CAP. VII. -Consilium inclusi cujusdam super negotio incepto. [0541C] Ex hoc creberrimo haustu exercitus refocillabatur, licet hac parte in obsessa saepius cives haurientibus jacula intorquerent, et a stillicidio hoc prorsus Christianos absterrere laborarent. Uvarum copia vinique affluentia primoribus semper abundabat, et pretium habentibus; egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio. Unde hac sitis pestilentia ingravescente, populoque catholico diu in obsidione laborante, visum est primatibus populi ex consilio episcoporum et cleri qui aderant, ut consulerent quemdam virum Dei, qui [0541D] erat in antiqua turri procerae altitudinis in monte Olivarum solitarius, quid agerent, quid primum insisterent, revelantes ei quanto desiderio ad ingrediendam urbem et sepulcrum Domini videndum aestuarent, et quanta in via pro hac fide et voto pericula sustinuissent. Vir autem Dei, audita eorum intentione et desiderio, consilium protulit, quatenus primum in afflictione jejuniorum et continuatione orationum devote insisterent; et post haec muris et Sarracenis Deo auxiliante tutius inferrent assultus.