# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.15-18

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.15 to 6.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.15

CAP. VIII. - De indicta processione, et quae tunc gesta sint. Jam ex viri Dei consilio ab episcopis et clero triduanum indicitur jejunium, et sexta feria processionem [0542A] universi Christiani circa urbem facientes, deinde ad montem Oliveti, venientes in loco, ubi Dominus Jesus coelos ascendit, ac deinde procedentes alio in loco, ubi discipulos suos orare docuit, in omni devotione et humilitate constiterunt. Illic in eodem loco montis Petrus Eremita et Arnulfus de Rohes castello Flandriae, clericus magnae scientiae et facundiae, ad populum sermonem facientes, plurimam discordiam, quae inter peregrinos de diversis causis excreverat, exstinxerunt. Dissensionem vero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu invaluit propter conventionem solidorum, quos ei injuste comes negaverat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placaverunt. Placatis autem his, et in corcordiam cum aliis multis [0542B] Christianis confratribus reductis, tota illa Christianorum processio a loco praedicti montis Oliveti descendens, ad proximum montem Sion in ecclesiam sanctae Dei Genitricis collata est. Ubi clerici albis induti, et reliquias sanctorum cum reverentia sumentes, complures idonei laici a sagittis Sarracenorum, qui in moenibus urbis observabant transeuntes, percussi sunt. Est autem civitas proxima huic ecclesiae Sion, quantum jactus habet sagittae. Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant. CAP. IX. - Machinis muro applicitis, ingenia partium inter se confligunt. [0542C] De hinc jejunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum jam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et universa strues mangenarum, ad ipsum locum civitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris versus vallem Josaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis. Ubi machina et omnia instrumenta mangenarum et arietis ad unguem fabricata sunt. Verum ex consilio majorum instrumenta trium mangenarum ordinata eriguntur, quarum priori assultu et impetu Christiani Sarracenos cives a muris et moenibus arcentes absterrerent et muralia repentino jactu, silicis quoque tactu, perstringere [0542D] valerent. Tandem Sarraceni hoc impetu et jactu perspicientes muros graviter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac navium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et jactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent. Dux vero videns hoc impedimentum suis ingeniis oppositum, funibus et saccis sagittas ardentes illico ab igne eductas, baleari arcu intorsit; et sic igne infixos et aridae materiei inhaerentes, a levi aura tenuis flamma suscitabatur, quousque vires acquirens, saccos funesque consumpsit, et rursus impetus muros et moenia minuebat.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
