# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.35-38

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.35 to 6.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.35

CAP. XVIII- Ubi ignis aceto sopitur, et catena gentilium vi extorquetur. Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere. Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur. Aptato perfectoque hujus roboris aedificio, quadam die universi cives ac milites regis Babyloniae intra urbem adunati, circa id opus conferuntur. Qui scalis, hastis et apparatibus suis grave lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in virtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc jacientes, ut ab illius validissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur; nec ulla aqua tam vehemens ignis restingueretur, quousque tota machina cum praefato robore in cineres redacta corruisset. Verum [0547A] Christianis ab indigenis conchristianis res innotuit, et qualiter hic ignis, aqua inexstinguibilis, solo aceti liquore restingui valeat. Unde in utribus intra machinam acetum, ex providentia impositum super injectum et effusum est: sic grande incendium restinctum, ultra machinae nocere non potuit. Ad hujus denique roboris exstinctionem concursus peregrinorum factus est: qui catenam arripientes, totis viribus luctamen inierunt, hi exterius trahendo, hi interius retinendo. Sed Christianorum virtus, Deo favente, praevaluit; et sic Sarracenis catena erepta, a fidelibus retenta est. CAP. XIX. - Qui sanctam civitatem obtinuerint primi. In ejusdem vero catenae contentione ab intus et [0547B] deforis, ac quinque mangenarum defectione frustra jam deintus jactantium, dux, qui in eminentiore coenaculo arcis obtinuerat mansionem, omne genus jaculorum saxorumque in medium vulgus conglobatorum cum suis intorquebat, et stantes in muro sine intermissione a moenibus arcebat. Tres siquidem Christianorum mangenae sine requie, incessabili jactu moenia transvolabant, et custodes hinc et hinc a moenibus longo recessu absterrebant. Adhaec fratres praenominati, Ludolfus et Engelbertus, videntes Sarracenos otio torpere et manus a defensione continere, atque ex utroque latere moenium procul absistere propter mangenarum caeterorumque impetum, sine mora, sicuti muro erant [0547C] propiores, a secundo coenaculo, in quo manebant, porrectis arboribus et in moenia missis, primum in urbem cum virtute armorum descenderunt, universis murorum custodibus in fugam versis. Dux vero fraterque ejus Eustachius, hos urbem jam ingressos intelligentes, extemplo a superiore arce descendentes, mox et ipsi in moenibus consistentes ad opem illorum descenderunt. Omnis populus haec intuens, et principes jam obtinere civitatem inaestimabili clamore intonantes, scalis undique muro applicitis, ascendere et intrare festinant.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
