# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.39-42

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.39 to 6.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.39

CAP. XX. - De diffugio et interitu perditorum. Cives autem ac defensores urbis contemplantes capta moenia et muros, ac media urbe viros Christianos [0547D] sistere, totamque civitatem armis Gallorum inundare, correpti sunt formidine et mentis hebetudine; ac repente diffugium facientes, plurima multitudo spe protectionis ad palatium regis Salomonis, quod erat spatiosum atque firmissimum, fugam arripiunt. Quos Galli fortiter insecuti lanceis et gladiis, cum ipsis fugitivis pariter portas palatii ingrediuntur, et in nimia gentilium occisione perseverant. Equites vero circiter quadringenti, qui a rege Babyloniae missi, urbem assidue perlustrabant in admonitione defensionis et consolatione civium, visa angustia et fuga suorum, ad praesidium turris David veloci cursu equorum diverterunt. Sed Gallis eos gravi insecutione prementibus, vix portae immissi, equos, ante januam unanimiter descendentes, reliquerunt; [0548A] quos Christiani arripientes, cum frenis et sellis abduxerunt, habentes ea. CAP. XXI. - Quid factum sit, per portas toto irrumpente populo. Interea quidam peregrinorum ad portas urbis contendentes, seras et vectes ferreos avellunt, totumque vulgus ad auxilium intromittunt. Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione gravati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, invaderent, sudore inaudito diffluentes. Quare viri circiter sedecim pedibus equorum, mulorum, hominumque conculcati et discerpti et suffocati, spiritum vitae exhalaverunt. Per foramen etiam murorum, quod aries ferra a [0548B] fronte infregerat, plurima millia virorum ac mulierum intromissa sunt. Hi omnes conglobati, in vociferatione et strepitu magno ad palatium praedictum concursum facientes, fratribus praemissis auxilium contulerunt, Sarracenos per domum, quae spatiosa erat, crudeli funere sternentes: quorum adeo sanguinis facta est effusio, ut etiam rivi per ipsa pavimenta regiae aulae defluerent, et usque ad talos fusus cruor accresceret. Sarraceni, interdum recuperato spiritu et viribus, in defensionem frustra eriguntur; sed tamen plures fidelium incautos mutua caede perfoderunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
