Latin
6.1.43 to 6.1.46
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.43-46
Not analysed yet
CAP. XXII. -De cisterna regii palatii. In cisternam autem regiam, quae ante fores ejusdem [0548C] palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cavatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt: quorum alii aquis suffocati sunt, alii ab insequentibus Christianis in ipsis gradibus defensionis perempti sunt. Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur. Hujus quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram civibus indigentibus et militibus dari solebat ad [0548D] aquandos equos, greges et universa jumenta, et ad omnes usus necessarios. Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans. CAP. XXIII. -Item de generali coede civium et direptione templi Domini. Egressi autem Christiani victores a palatio post nimiam et cruentam caedem Sarracenorum, quorum decem millia in ipso loco occiderunt, plures copias gentilium, per vicos civitatis errantes diffugio prae timore mortis, in ore gladii percusserunt. Mulieres, quae in turritis palatiis et soliis confugerant, mucrone [0549A] confoderunt; infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant; nulli prorsus aetati aut generi gentilium parcentes. Quicunque ergo domum aut palatium prior invadebat, cum omni suppellectile, frumento, oleo, hordeo et vino, pecunia aut veste, vel qualibet re pacifice obtinebat. Et sic possessores totius civitatis facti sunt. Intromissis vero Christianis in civitatem et longa strage in palatio et urbe saevientibus spoliis atque divitiis Sarracenorum inhiantibus, Tankradus, qui festinus in primo urbis ingressu templum praecurrit, et avulsis seris intravit, pecuniam auri et argenti incomparabilem cum robore et ope [0549B] sui satellitii a muris deauratis in circuitu, columnis et pilariis avulsit, biduo in raptione hujus thesauri a Turcis oratorio decorando collati desudans. Quem thesaurum duo Sarraceni, ab urbe in obsidione egressi, eidem Tankrado, ut gratiam et salutem vitae suae in oculis ipsius invenirent, propalasse feruntur. Post praedictum vero tempus dierum templi portas aperiens, et secum pecuniam asportans, duci Godefrido, cujus erat miles, fideliter divisit, quam vix, ut aiunt, quibus tota massa innotuit, sex cameli aut muli portare poterant.