# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.71-74

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.71 to 6.1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.71

CAP. XXXVI. - Item visio cujusdam Aquensis clerici de duce. Praeterea revelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis ejusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Jerusalem a Deo praescitus et constitutus. Videbatur enim fratri adhuc somno dedito quod praefatus dux in sole potenter sedere accepisset, [0555B] et ex omni genere avium quae sub coelo sunt, in circuitu illius infinitae copiae confluxissent, quarum pars paulatim avolando minui coepit; amplior vero pars fixa et immobilis a dextris et sinistris remanebat: post haec sol a radiis suae claritatis maxima ex parte obscuratus est, sedesque ducis brevi intervallo prorsus deleta, et tota fere avium multitudo quae remanserat avolavit. CAP. XXXVII. - Explanatio visionis. In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Jerusalem promoveretur, quae omnes mundi superat civitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate universas coeli stellas: quam Jesus Christus, Dei vivi Filius, qui verus est sol justitiae, sua illustravit et exaltavit Deitate, quando in ea crucifixus, passus, [0555C] mortuus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, suisque dilectoribus apparuit vivus. Congregatae sunt aves coeli circa sedentem, cum de universis regnis Christianorum parvi et magni, nobiles et ignobiles, illi associati et subditi facti sunt. Avolaverunt aves, cum plurima peregrinorum multitudo ad terram cognationis suae ex illius consensu et licentia reversa est. Sed plurimae aves fixae et immobiles permanserunt, cum multi pio amore illius innodati et familiari ejus allocutione delectati, cum eo ultra remanere decreverunt. Post haec brevi intervallo sol obscuratur, sedes ducis aufertur, cum Jerusalem post paululum temporis viduata, tam magnifico principe mortuo, multum obscurata est a [0555D] fama et gloria sua, multisque militibus et belligeris viris in illius casu attenuata.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
