# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.75-78

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.75 to 6.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.75

CAP. XXXVIII. - Qualiter inventa sit portio ligni salutaris. Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani benevolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Jerusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro vestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicavit se abscondisse in loco humili et pulverulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inventa eadem crux auro spoliaretur, [0556A] et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur. Hac sancta revelatione ligni Dominici universi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus convenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum venerabile. Quod cum timore et reverentia susceperunt, ad templum Dominici sepulcri cum omni devotione hymnorumque modulatione ferre, et ibidem collocare decreverunt. CAP. XXXIX. - De obitu patriarchae Hierosolymitani. Post haec placuit universo coetui fidelium, et visum est utile acceptumque coram Deo, quoniam universitas gentilium ab urbe sancta exterminata [0556B] est et sacrilegi ritus; Godefridus quoque princeps Christianorum in throno Jerusalem exaltatus ad protegendam urbem ejusque habitatores, ut pastor etiam et patriarcha restitueretur, qui gregi fidelium sanctaeque praeesset Ecclesiae. Nam viduata erat pastore suo, patriarcha, viro sanctissimo, in insula Cypro tempore obsidionis Jerusalem, ex hac luce subtracto. Migravit idem patriarcha ab Jerusalem et sepulcro Domini, audito adventu et sede Christianorum circa moenia Anthiochiae, profectus ad insulam Cyprum propter minas Turcorum et importunitatem Sarracenorum. Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse. Sed recuperata a fidelibus urbe Jerusalem et sacra illius ecclesia renovata, Christianissimus patriarcha e vita discessit, sicque ecclesia suo pastore viduata remansit. Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto viro succederet non aliquis repertus est tanto honore et divino regimine dignus. Ideoque dilatio facta est donec inveniretur [0556D] aliquis qui ad hoc pontificale officium foret idoneus: et tantum Arnolfum de Rohes, clericum mirae prudentiae et facundiae, cancellarium sanctae Ecclesiae Hierosolymitanae, procuratorem sanctarum reliquiarum et custodem eleemosynarum fidelium constituerunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
