# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.83-85

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.83 to 6.1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.83

CAP. XLII. - Populus a praeda gentilium praemunitus abstinet. His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati. Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est. Armenta, cameli, asini, boves, bufli et omne genus domestici pecoris a Sarracenis in iisdem campestribus in multitudine gravi dolose praemissa erant et dispersa, ut populus Christianus ex concupiscentia raperet et cogeret, praedaeque animum adverteret, ut, sic rapinis impeditus, facilius ab hoste superaretur. Sed quidam nobilissimus ex Sarracenis, quondam urbis Rametis praefectus, qui pacem et foedus, superata Jerusalem, cum duce iniit, nunc [0558B] in auxilium ipsius ducis Godefridi, licet gentilis, fideli intentione adveniens, dolositatem Babyloniorum enucleat, dicens: Armenta non aliam ob causam Sarracenos, Arabes cunctosque gentiles praemisisse nisi ut peregrinos impedirent, quo magis praedae quam defensioni studerent. Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur. Juxta verbum et edictum istud omnes a vetito manus continuerunt, solum quod victui hac nocte sufficeret contraxerunt. CAP. XLIII. - Praefecto gentili dux exponit cur populus pergat ad praelium.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
