# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.99-102

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 6.1.99 to 6.1.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/6.1.99

CAP. L. - Quando praelium hoc commissum sit, et de ibidem gestis. [0562B] Sexta feria, pridie Idus Augusti mensis, commissum est hoc praelium a viginti millibus Christianorum adversus trecenta millia gentilium, Sarracenorum, Arabum, publicanorum, Maurorum de terra Aethiopiae. Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt. Nulli vero Christianorum viri nominati illic ceciderunt, praeter paucos pedestris vulgi, ut procul dubio a veridicis fratribus compertum est. Hac fuga et contritione gentilium ac Christianorum victoria, longissima hasta argento operta per totum, [0562C] quod vocant Standart, et quae regis Babyloniae exercitui signum praeferebatur, et circa quam praecipua virtus densabatur, ad quam victi et dissipati revertebantur, capta est a Roberto Northmannorum principe, et in templum Dominici sepulcri transmissa, et usque in hodiernum diem ob memoriam victoriae Christianorum attitulata est. Nunc ergo hac bellorum tempestate sedata, atque Meravi, qui secundus a rege in omni decreto et consilio habetur, cum tota gente sua triumphato, Christianis laetitia praedarum tam in tentoriis quam armentis, camelis, buflis, asinis, ovibus, hircis, bobus, cunctisque rebus tribuitur. Quibus plurimi onusti et refocillati, tota nocte gradientes, in gaudio cordis et voce exsultationis Jerusalem reversi sunt, ante sepulcrum sanctissimum [0562D] Deo laudes et gratias super omnibus referentes quae eis prospere et gloriose acciderunt. CAP. LI. - Comes Reymundus Ascalonem et Asur contra Christianos consilio suo obfirmat. Dux Godefridus, readunatis sociis equitum et peditum circiter duo millia, urbis Ascalonis portas in omni latere obsedit, ut cives et milites ex nova caede et recenti victoria stupefacti ac trementes civitatem redderent, ultra desperantes regis Babyloniae auxilium, cum totius regni sui virtus congregata vehementer nunc attrita fuerit et dissipata. Verum ubi aliquid noctis processit, plurimumque consilii Ascalonitae de urbis redditione et vitae intercessione iniissent, comes Reymundus, invidus omnis gloriae ducis Godefridi propter turrim David, quam amiserat, [0563A] Sarracenorum civibus occultam in hunc modum misit legationem: «Estote viri fortissimi, et minis ducis Godefridi ne terreamini, urbem in manus ejus reddentes; quia universi principes nostri reditum in terram cognationis suae post peractum bellum habere decreverunt; et exiguam manum pugnatorum hac nocte circa urbem cum illo remanere sciatis.» Hac comitis legatione et solamine cives ac milites animati, et a redditione urbis et dandis dextris aversi, orto sole, in moenibus ad defensionem constiterunt, sagittis, fundibulis, omnique armorum genere ducem cum suis ab obsidione urbis arcentes. Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus. Illic comes Reymundus per diei unius et noctis spatium obsidionem circa civitatem Assur egerat, arbitrans ex nova caede et recenti victoria cives concussos urbem in manu ejus reddituros. Plurimas etiam minas et terrores civibus inferens, interdum vitam et salutem et omnem gratiam ab eo consequi, si redderent urbem, promittebat. Sed ducis Godefridi adventu comperto, conscius doli adversus eum quem per invidiam fecerat, cum omni comitatu suo ab obsidione Assur recessit, hortatus cives ne Godefridum expavescerent, et ne aliqua [0563C] minarum illatione aut bellico impetu urbem illi aperirent, plurimum contestans quia nullus principum qui praecesserant, illi ad auxilium rediret.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
