# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.104-109

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.104 to 7.1.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.104

CAP. LII. - De mutuis legationibus gentilium. Vix termino pacis hujus mediato, praedictae civitates regi Babyloniorum haec nuntia detulerunt, quod nisi in brevi eis subveniret, Francosque de regno Jerusalem ejiceret, se in manu regis illorum ex summa necessitate reddi debere, eo quod ultra Christianis resistere non possent. Rex vero Babyloniorum [0597A] summa necessitate urbium suarum intellecta, universis civibus et ammiraldis hanc legationem solatiumque remisit, quod sine mora aliqua collectis armorum copiis, universis civitatibus subveniret. Haec autem nuntia et consilia omnia Baldewinum regem latebant, et universos fideles qui in regno Jerusalem habitabant. CAP. LIII. - De redemptione Turcorum. Interea a Damasco frequens legatio Turcorum Jerusalem ad regem venit, pro redemptione captivorum suorum, quos in arctissimis faucibus Baurim superatos captivavit, et Jerusalem abductos reclusit in custodia turris David. Qui consilium iniit cum optimatibus suis, ut pro captivis pretium susciperet, eo quod in terra aliena, nova et ignota, plurima indigeret [0597B] pecunia in conventione solidorum. Sicque universis quadraginta quinque captivis, quibus amputare colla decreverat, nunc pepercit, et pecuniam inauditam supra quinquaginta millia bysantiorum auri suscipiens, omnes vivos et incolumes a manicis et catenis solutos, ac de turri David ejectos, pacifice in terram Damascenorum remisit. CAP. LIV. - Quomodo civitas Assur subjugatur. Eodem tempore mensis Martii classes Gennensium ac Pisanorum navigio appulsae Joppen, anchoras fixerunt, et illic Pascha Domini opperientes, tandem Jerusalem venerunt ad celebrandam ipsam diem Resurrectionis Dominicae. Qua cum omni devotione celebrata regem adierunt summopere deprecantes, ut quam vellet civitatem gentilium occupare et expugnare [0597C] eis liceret. Rex igitur desiderium illorum intelligens, Assur obsidere per mare et aridam constituit. Ipse vero et omnis virtus ejus ab Jerusalem movens, in sicco urbem et moenia ejus cinxit; Pisani et Genuenses in littore maris navigio exitum illorum observabant. Vix tertia die obsidionis expleta, cives Assur pacem cum rege quaerebant componere, quatenus salva vita sanisque membris, cum rebus suis ab urbe eis liceret exire; civitatem vero in manu regis reddere ac relinquere. Rex quidem consilio suorum pepercit viris, pacifice eos prodire promittens cum omnibus quae collo deferre possent et usque in Ascalonem conductum eis sine respectu mortis largitus est. Ipse vero civitatem ingressus cum universa multitudine equitum et peditum, per dies [0597D] octo illic requievit, et consilia de reliquis civitatibus cum domino patriarcha et optimatibus regni sui egit.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
