# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.11-14

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.11 to 7.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.11

CAP. VI. - Soluta obsidione Assur, Boemundus et Baldewinus sanctam civitatem ingrediuntur. Nihil his ingeniis duce proficiente, consilio suorum accepto, eo quod civitas Assur, hoc tempore gravissimae hiemis inchoante, prae frigore et nive insuperabilis haberetur, Jerusalem Decembri mense mediato rediit; sed centum equites cum ducentis peditibus Rames vel Ramae attitulavit, qui assidue [0572A] cives Assur impugnarent, ac bello lacesserent. Cives vero praecaventes, ne aliquis impetus aut insidiae illorum ex improviso nocerent, nequaquam longe a muris procedebant. Unde milites ducis sata et vineta illorum per singulos dies depraedabantur. Tandem iidem milites Christiani videntes quia nihil insidiis aut assultu proficerent, Jerusalem et ipsi reversi, per spatium duorum mensium se ab omni impetu et infestatione continuerunt. Sic securi facti viri Assur et adversitatis nihil ultra aestimantes, in negotiis suis paulatim ab urbe procedebant incaute, et vites agrosque excolebant. Boemundus secus civitatem Antiochiae audita Christianorum victoria, et Godefridi ducis gloria et exaltatione in Jerusalem, ex verbis et relatione Roberti Flandrensis, Roberti [0572B] Northmannorum principis et caeterorum redeuntium, Baldewino ejusdem ducis fratre admonito per legatos, viam Jerusalem insistere decrevit ad visitandum locum Domini sepulcri. Quibus Dagobertus Pisanus episcopus cum omni comitatu suo longo tempore (trium mensium) in regione commoratus Laodiceae, nunc in via hac adjunctus est; datisque muneribus, cum utrisque pactus est amicitiam de die in diem in omni sermone et actione simulatae religionis, cunctis nimium acceptus. Natali autem Domini in proximo facto, praefati principes cum ingenti honore et comitatu Christianorum Jerusalem sunt ingressi, duce Godefrido gloriose eis occurrente, et prae gaudio nimioque desiderio eos videndi, pia eis oscula faciente. CAP. VII. - De ambitione patriarchatus Pisani episcopi. Aliquot deinde diebus transactis, episcopus Pisanus, multum fautoribus Baldewino et Boemundo sibi conquisitis, duci adeo gratus et dilectus fieri coepit, quousque ad patriarchatus dignitatem provehi meruit, collatione potius pecuniae quam dilectione novae ecclesiae. Idem vero Dagobertus, cum adhuc Pisanus esset episcopus, ab Urbano Romanorum summo pontifice in Hispaniam directus in legationem Christiani cultus et religionis, honorifice ab rege, Alfonso nomine, susceptus est, et ab omnibus episcopis et archiepiscopis regni illius in obedientia et charitate quin et muneribus pretiosis ac magnificis, tam in auro quam in argento et ostro ab [0572D] ipso rege cunctisque primoribus ditatus et honoratus est. Innotuit etiam plurimis quomodo arietem aureum miri decoris et operis idem rex illustris per manum ejusdem Dagoberti domino apostolico charitatis causa dono miserit: quem ille cum caetera undecunque collecta pecunia inardescens avaritia, celando retinuit. Et, ut pro vero aiunt, quibus res patuit, hanc massam grandis talenti et arietis aurei, mortuo Urbano pontifice, Jerusalem detulit ac Boemundum Baldewinumque corrumpens, Godofrido duci arietem et caetera munera contulit: sicque patriarchatus honore sublimatus est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
