# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.112-115

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.112 to 7.1.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.112

CAP. LVI. - Tandem civitas Caesarea superatur. Eodem die dominus patriarcha crucem Dominicam praetulerat ad protectionem et defensionem gentis catholicae, stola sancta et candida pro thorace indutus, quem usque ad muros tota manus pugnatorum sequi non dubitavit. Qui duro et gravi assultu cives disturbatos a moenibus repulerunt, ac sic subito scalis muro applicitis, urbi mediae vi intromissi sunt. Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt. Illic aliquantulum in moenibus resistentes, ad defensionem constiterunt, frustra sagittis, palis [0598D] igneis et fundibulis consumentes diem. Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt. Quos Galli insequentes et hos muros scalis similiter transcendentes, grave illorum exterminium fecerunt, alios trucidantes, alios captivantes, tum undique spolia plurima auri, argenti et ostri pretiosi rapientes. Sacerdos quoque civitatis homo grandaevus ibidem captus est, et Azopart quingenti decollati, illuc missi a rege Babyloniorum in conventione solidorum. Sacerdos itaque praedictus regi praesentatus, jussu ipsius in nervo religatus est; mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat. Hac civitate attrita et expugnata, rex a diebus Pentecostes usque in Natali S. Joannis Baptistae in omni plenitudine necessariorum requievit in ea. In his diebus sacerdotem praedictum a civibus urbis Ptolemaidis, quae est Acra, mille byzantiis redemptum, sine laesione membrorum dimisit. CAP. LVII. - Quomodo rex audita fama Babyloniorum, eorum praestolatur adventum. Post haec rex Joppen in magna gloria secessit, Arpinum de Bodvordis civitate, principem magnificum, ad custodiendos muros et portas civitatis relinquens. Joppe itaque regi commoranti, legatio et [0599B] fama Meravis a Babylonia innotuit, quatenus Babylonii omnes arma confluxissent, et post octo dies cum eo bellum committere decrevissent. Haec rex audiens, universo coetu suorum in unum convocato, ex consilio illorum exivit a Joppe, atque inter Ascalonem et Rames, tribus hebdomadibus evolutis, in planitie amplissima resedit una cum patriarcha et omni apparatu suo, ac universa domo fratris sui ducis Godefridi. Hoc vero in loco dum diu praestolarentur adventum inimicorum, nec quisquam illorum adhuc in jactantia sua descendisset, rex quemque suorum in sua remisit; ipse vero civitates in circuitu sitas, tam Caiphas quam Assur et caeteras, pacifice perlustravit.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
