Latin
7.1.122 to 7.1.125
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.122-125
Not analysed yet
CAP. LXI. -Patriarcha ratione victus, milites se procurare promisit, quod tamen implere contempsit. Verum rex non ultra patriarchae responsionem et asperitatem ferens, et ipse dure et impatienter locutus fuisse perhibetur. Videte, ne facile hanc mihi saepius objiciatis occasionem, ut qui altari serviunt de altari vivant, cum summa necessitas exigat ut de altari potius Christiani milites pascantur, [0601B] quam Sarraceni vi de sepulcro munera fidelium asportent et dividant, et non miles noster vel sacerdos contingat. Vivit Dominus: non solum oblationes fidelium comedam, militibusque nostris dividam; sed etiam aurum de sepulcro Domini et altari evellam, quo milites et defensores Christianae plebis regnique Jerusalem sustentari possent. Post haec cum Domino Deo placuerit, et superbia seu minae de regno Babyloniae cessaverint, et terra siluerit, cuncta restaurabimus; ecclesiam etiam ejusdem sepulcri, sicut dignum est, thesaurizare nos non pigebit, et auro ditiore, gemmis vel opere exaltare. His dictis, tandem patriarcha rege a viro litteris erudito convictus, ex consilio fratris Mauritii triginta milites in conventione solidorum se procurare [0601C] promisit. Sed in brevi eorum taedio affectus talentum inaestimabilis pecuniae sustulit, milites vacuos et immunes reliquit. Rex autem hypocrisim illius de die in diem cognoscens, vehementius eum urgebat, et de militari officio sollicitabat. Ille e contrario aures surdas ad omnia faciebat; ita animo obstinatus erat. CAP. LXII. -Patriarcha potestate et oblatione sepulcri Domini privatur. Pecunia patriarchae regi aperitur. Igitur patriarcha dolens et tristis secessit Japhet, ubi ex consensu regis, quia sacerdotii gradum obtinebat, pacifice autumni et hiemis tempus adimplevit. Deinde mense Martio inchoante, anno primo [0601D] regni ipsius Baldewini Antiochiam ad Tankradum navigio profectus est. Camerarii autem illius capti et retenti, minis verberumque terroribus coacti, pecuniam patriarchae subterratam professi sunt ad viginti millia Byzantiorum auri; argenti autem tantum esse referebant, quod adhuc pondere et numero cunctos lateret. Fratrem vero Mauritium, quia Romani pontificis legatus erat, in omni quo potuit honore rex secum retinuit, ac diligenter procuratum benigne in omnibus tractavit.