# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.126-129

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.126 to 7.1.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.126

CAP. LXIII. - Rex pecuniam militibus dividit, crudelis legatio a Babylonia venit. Interea dum rex ex his et aliis diversis rebus ageret, propalatamque pecuniam suis egregiis militibus divideret et cuique pro labore suo rependeret, [0602A] crudelis legatio a Babylonia descendit, scilicet quod Meravis, qui est secundus in regno, cum tota virtute et apparatu regis Babyloniae properaret, bellum in brevi cum eo habiturus. Rex autem Baldewinus tam crudelia nuntia intelligens, non secure, non facile auribus immisit; sed a Jerusalem in Septembri mense in solemni Nativitate matris ac virginis Mariae anno primo regni descendens, urbem Joppen cum omni virtute peditum et equitum introivit, ejusque moenia plurima suorum muniens fiducia, cum trecentis tantum equitibus et mille peditibus in occursum inimicorum festinavit, ut cognosceret, si vera belli legatio sibi innotuisset. Mane ergo dehinc facto, in campestribus Rames consistens, vires, copias et arma intolerabilia Babyloniorum [0602B] vidit per terras et fines Ascalonis occurrere, circiter ducenta millia tam equitum quam peditum. De quibus rex et omnes qui cum eo erant non solum admirati, sed et terrore concussi sunt. CAP. LXIV. - Tres regis acies a Babyloniis attritae deficiunt. Verumtamen rex perscipiens se non posse vitare periculum, nec effugere inimicos haud procul absistentes, quinque acies ordinavit tam ex manu militum quam peditum. In prima acie fuit Belvoldus, miles nobilissimus, qui primum praelio commisso, ac gentilibus cum universis suis peremptus est absque solo milite, qui ibidem manu detruncata, vix a periculo mortis elapsus est. Ad haec Geldemarus [0602C] Carpenel, miles ferocissimus, secundam aciem regens, dum per medios hostes erumpens, periclitantibus sociis subvenire moliretur, cum omnibus sequacibus et coadjutoribus suis sub intolerabili manu inimicorum occubuit. Solummodo Willehelmus et Erkenboldus vivi evaserunt. Hugo vero de Tabaria, juvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis. Rex ergo tam grave exterminium suorum fieri videns, vehementer cum duabus aciebus quae secum remanserant timore concussus est. Nec mirum. [0602D] Nam idem mortis judicium in momento subire aestimabant.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
