Latin
7.1.130 to 7.1.133
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.130-133
Not analysed yet
CAP. LXV. -Rex a pontificibus admonitus, coram cruce dominica prosternitur. Ad haec duo catholici pontifices, Gerhardus et Baldewinus, quorum alter Gerhardus crucem Dominicam praeferebat ad confusionem et obcaecationem Sarracenorum, et liberationem Christianorum, regi in mansuetudine et correctione sic locuti sunt: Timemus, domine rex, ne ob discordiam, quae inter te et dominum patriarcham orta est, hodie nostris victoriae fiat impedimentum. Ideo monemus te, ut cum illo in concordiam redeas, et sic Domino Deo pacis satisfacias, quatenus a praesenti periculo eruamur. Quibus rex: Recte, inquit, monuistis et haec [0603A] dicens ab equo desiliit, et coram Dominica cruce procidens in terram, adoravit Dominum coeli, et haec pontificibus responsa dedit: Patres et fratres in Christo charissimi, pastores et doctores peritissimi, judicium mortis nobis praesto est; inimici innumerabiles obstant in arcu, in hastis, in gladiis fulmineis, quos penetrare et expugnare pro imperio Romanorum, pro regno Franciae et Angliae, non hodie opponerem, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi de quorum manibus sic me Dominus Deus eruat, ut non cum illo pacem componam, nisi primum coram apostolico et omni Ecclesia de perfidia quam egit, canonice fuerit expurgatus. CAP. LXVI. -Post confessionem delictorum, episcopo Gerhardo crucem Domini praeferente, rex per medios hostes irrumpit. [0603B] Et hoc dicto cum jurejurando, confessionem delictorum suorum coram iisdem episcopis fecit; deinde corporis et sanguinis Dominici percepta communione, decem milites loricatos cum Gerhardo episcopo, lignum sanctae crucis praeferente, reliquit. Ipse vero ascendens equum, qui lingua Sarracenica gazela appellatur, eo quod caeteris equis sit cursu potentior, praemisit quartam aciem quam ordinaverat de militibus Jerusalem, viris bello assuetis ac robustissimis, quatenus cum hostibus in impetu ferirent ac dimicarent. Haec autem quarta acies ex jussu regis fortiter irruens, cum committeret cum adversariis, prae multitudine illorum pondus belli non sustinens, coepit fugiendo declinare. Sed a rege [0603C] ejus fuga et contritione percepta, magno solamine relevata est. In momento enim cum sua quinta acie adfuit, agens grave praelium cum hostibus ac repetens, caedes et strages non modicas operatus est.