# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.46-48

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.46 to 7.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.46

[0580C] Patriarcha vero cognita illius invidia et animi amaritudine, omni instinctu et suasione, qua poterat, ipsum Tankradum aggressus est, quem demulcere coepit et iram ejus lenire, quatenus civitas, quae fortiter defensa a Judaeis habebatur, non tam viriliter in statu suo permaneret ad confusionem Christianorum quorum non modica pars attrita erat. Hanc etiam conditionem patriarcha interserebat, ut si, Deo annuente, urbs caperetur, consilio fidelium ei, qui plus in ejus strage laboraverit, traderetur. Dicebat enim: Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet; sui quoque perterriti, jam classem usque in [0580D] medium maris procul a civitate reduxerunt. Tankradus autem audiens haec verba patriarchae et ejus bonam exhortationem in Christi nomine, omni deposita amaritudine, respondit: «Non ultra se aliqua occasione ab urbis assultu et invasione abstinere; licet alius donum ejusdem civitatis susceperit, cum nondum obsessa vel capta fuerit, et cum Geldemari Carpenel virtus et manus sibi aequiparari non possit.» Hoc dicto, festinanter cornua sonuit, militesque hoc signo dato admonuit quatenus assultum circa urbem intermissum repeterent, et Judaeorum virtutem expugnarent qui fortiter urbem defensabant. CAP. XXIV. - Quanta pertulerint illic fortissimi milites. Audito itaque signo Tankradi, universa manus [0581A] militum qui aderant, tam ducis quam Tankradi, ad arma contendunt, armati confluunt, machinam sine mora ascendentes. Ascendit autem Winricus, pincerna ducis, miles egregius, Wickerus Alemanus, in ictu gladii et Turci lectione laudabilis, et Milo de Claro monte, milites ducis. Sed de omnibus Venetis militibus neminem praeter unum in machina repererunt, quem nulla mortis pericula ab ejus potuerunt absterrere custodia. Videns vero idem Venetus tiro sibi illos in auxilium concurrisse, in nimio gaudio ab imminenti angustia respiravit, in hanc vocem prorumpens: Recesserunt a me omnes viri nostratium, et solus ex omnibus remansi; sed non ultra, Deo annuente, a vobis dissociabor, quousque nostri assultus et rei eventum aut in urbis aut in nostri ruina [0581B] agnoscam. Stemus igitur in nomine Domini nunc conjuncti, etsi pauci, virtus Dei magna ad omnia, qui pro ejus gratia parati sumus instare et sustinere pericula. Nec mora, his quatuor conjunctis et conspiratis in Christi nomine ex admonitione Veneti ad omnem assultum urbis, viginti milites Tankradi in momento eis adjuncti sunt, unanimiter sic conspirati, ut ex machina hac compositam turrim urbis penetrare, aut certe ante eamdem turrim in eodem loco vellent deperire. Et subito arreptis bipennibus, securibus et ferreis ligonibus, oppositam turrim fortiter cavantes infregerunt. Quibus Judaei cives, commistis Sarracenorum turmis, sine dilatione viriliter resistentes, a turri oleum, picem ferventem, ignem et stuppas opposuerunt: grande videlicet [0581C] incendium, per quod Christiani milites fumo et calore in machina exstinguerentur, et urbs ejusque turris invicta cum incolis suis remaneret. Christiani tandem milites, pro Christo mori non diffidentes, imperterriti stabant, omnem angustiam sufferentes per diem et noctem, donec scuta eorum flammis concremata, fundibulis conquassata, ferreis sudibus perforata, grandi laesura pervideri potuerunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
