Latin
7.1.5 to 7.1.8
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.5-8
Not analysed yet
CAP. III. -Ubi, ducis machina procumbente, plurimi Christianorum pariter conflagrarunt. Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes: Gens impia et crudelis, qui minime fratri et conchristiano vestro parcere curastis, sed acrius, illo viso et ejus perditione, urbem atque cives [0570A] oppugnastis! Hoc dicto, ab intus mangenellis, balistis et sagittis viriliter resistentes, urbem in machina expugnantes ducis milites nitebantur repellere. Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes. Sed tandem paulatim flamma suscitata, et vires undique in arida materia rapiente, tota machina combusta humi procumbens corruit cum tribus coenaculis: in quibus viri bellatores amplius quam quinquaginta, a duce et caeteris primoribus constituti, nunc undique flammarum invasione occupati, cum ipsa machina ruinam perpessi sunt. Alii fractis [0570B] cervicibus et collo, alii semiputatis cruribus eorum aut brachiis, quidam ruptis visceribus ab intolerabili massa lignorum, nec ulla ope liberandi, una cum lignis in favillam et cineres redacti sunt. In quibus Franco de Mechela villa, quae est super Mosam fluvium, miles imperterritus, ab ardentissima trabe occupatus, eodem igne inexstinguibili incendio concremari ab omnibus visus est. CAP. IV. -Exhortatio ducis ad milites. Continuo sine mora Rotholdns, miles acerrimus, videns quia ars et flamma Sarracenorum invaluit, machinaque cum inhabitatoribus suis humi procubuit, a moenibus urbis, in quae a machina descenderat ante incendium una cum Petro Longobardo, [0570C] milite praeclaro, celeri pede desiliit, quod nullum eis auxilium ferebatur, et in vallo juxta muros constiterunt illaesi. Sarraceni autem videntes eos juxta muros corruisse, ferratis sudibus et immensa mole lapidum viros opprimere certabant; sed Deo protegente, et galea fortissima crebros ictus sustinente, vivi et incolumes ad societatem Christianorum reversi sunt. Dux itaque cernens sic suos audacissimos milites gravi interitu et ruina corruisse, alios exstinctos et combustos, alios enervatos, et omne opus machinae celeri strage et edaci flamma consumptum, ac plurimos Christianae societatis animo deficere fugamque meditari, moestus et dolens, universos desperatos revocare coepit ad assultum urbis, ad interitum adversariorum, ad firmandam obsidionem, [0570D] dicens: Ah! miseri et inutiles, ad quid de terra et cognatione vestra exiistis, nisi ut animas vestras usque ad mortem pro nomine Jesu daretis, et redemptione sanctae Ecclesiae et liberatione confratrum vestrorum? Ecce civitas haec, et universae nationes in circuitu, Jerusalem urbi inimicantur, et insidiantur saluti nostrae; quarum haec una est, quam obsedistis. Videte ne deficiatis a proposito vestro, et tam viliter effeminati, hanc urbem insuperatam relinquatis. Agite ergo poenitentiam luxuriae vestrae faedissimae, quam in hac via sancta incesti exercuistis, et omnium iniquitatum vestrarum, quibus gratiam Dei offendistis; et sic Dominum coeli, apud quem non est iniquitas, venia et confessione delictorum vestrorum [0571A] purgati, facite vobis placabilem; quia sine illo nihil potestis facere.