Latin
7.1.63 to 7.1.64
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.63-64
Not analysed yet
CAP. XXXII. -Baldewinus, diro imminentis praelii nuntio pulsatus, cum paucis obviam pergit. [0585C] Quarta vero die ab Antiochia procedens in omni jucunditate, Laodiceam pacifice cum omni apparatu suo descendit, ubi biduo requie fruens, retardati et subsequentis populi praestolabatur adventum. Adunata siquidem universa virtute suorum, fama ad aures ipsius perlata est, quomodo copiosa gentilitas tam Turcorum quam Sarracenorum e diversis locis et terris congregata ad resistendum illi in facie adfutura esset, et quomodo illi viam ulterius procedendi prohibere decrevisset. Ex sola enim Damascenorum civitate, viginti millia Turcorum illuc in armis convenisse ferebantur; caeterorum vero gentilium numerus nequaquam investigari potuit prae illorum multitudine inaestimabili. Quapropter pars [0585D] exercitus Baldewini formidine concussa vitaeque diffisa, in silentio noctis fugam iniit, alii simulata infirmitate, minime se abhinc sequi posse asserebant. Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens: Video, quomodo prae timore mortis, et novi rumoris, populus noster imminutus ac dilapsus est. Sed nihil congregatas nationes metuens, iter inceptum continuare non dubito; ideoque eos, qui remanserunt, in fide Christi admoneo, ut mecum ituri Jerusalem, nullo mortis absterreantur periculo; verum constanti proficiscantur animo, totam spem suam ponentes mecum in Domino Deo. Qui vero dubitant, et formidolosi sunt, de [0586A] loco mecum pedem non moventes, quo tutum illis videtur, revertantur. Hoc dicto, et universis de via inquisitis, unanimes et viae concordes omnes qui aderant invenit. Sed, cum ad Gybel descenderet ibique pernoctaret, de quadringentis equitibus et mille peditibus vix centum et quadraginta equites et quingenti pedites cum eo remanserunt; caeteri vero omnes prae angustia auditi adventus Turcorum ab eo dilapsi sunt et dispersi. Nihil tamen formidinis habens Baldewinus, a campis et regione Gybel pacifice processit, eo quod honorifice et cum mansuetudine a civibus sit susceptus in omni copia rerum necessariarum.