# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.65-66

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.65 to 7.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.65

CAP. XXXIII. - De eodem. Dehinc Tortosam civitatem praeteriens, Tripolin [0586B] pervenit: quem princeps urbis fideliter et jucunde suscepit in omni administratione ciborum, quibus indigebat exercitus. Illic innotuit ei quomodo Damascenorum rex et Geneadoil Sarracenorum princeps de regione amplissima, quam a camelis vocant Camollam, cui idem praeerat Geneadoil, et de universis civitatibus quae in littore maris Palaestini erant, et a montanis diversisque locis convenissent ad resistendum sibi in angustis faucibus et asperrimis scopulis civitatis Baruth vel Baurim. Baldewinus, his nimis et tam saevo rumore imperterritus, omnia in Christi nomine se tolerare profitetur, et nunquam pro tot nationum millibus in unum collectis iter suum in Jerusalem velle differre, sed usque ad sanguinem et mortem cum illis dimicare. Hoc dicto [0586C] viam per diem insistens, nocte imminente ad radicem difficilium montium hospitandi gratia pernoctavit: ubi nuntiatum est illi, omnes procul dubio illic convenisse adversarios ad prohibendum transitum, et in crastino ad committendum praelium. Quapropter aliquantum cor ejus immutatum est, et renes ejus dissoluti, eo quod pauci viri secum remansissent. Attamen crastina luce exorta, dux Baldewinus in Domino Jesu confortatus, iter inceptum pergit, quousque ad locum multitudinis adversariorum perventum est, ubi omnes vires illorum, sicut audierat, in occursum sibi paratae erant. Has inter proficiscendum comperiens non procul abesse, media die flagrante, armis, loricis, galeis induuntur; lanceis [0586D] vero strictis et vexillis erectis, obviam per angustas fauces gentilibus turmis contendunt, diu cum illis praelia conserentes in locis arctissimis. Tandem virtute Turcorum intolerabili et Sarracenorum invalescente, Christianos cum principe suo Baldewino a faucibus in arcu et jaculis abegerunt. Post hanc diutinam contentionem, quoniam nox incumbebat, utrinque manus a praelio continuerunt. Eadem nocte Baldewinus a radice montis aliquantulum remotus, paucis fixis tentoriis pernoctavit, ac parce illic epulatus, suis inibi dedit consilium ne aliqui eorum ullo modo a se dividerentur, donec omnis subsequentium peregrinorum manus conveniret; sicque crastina die solerti providentia quodque periculum tutius inirent, ac pro nomine Jesu martyrium [0587A] recipientes, nihil tolerare dubitarent adversi.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
