# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.69-72

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.69 to 7.1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.69

CAP. XXXV. - Quam sagaciter Baldewinus versutiam Tankradi praevenit. [0588A] Rex vero Damascenorum, Geneadoil, et universi principes gentilium, audita suorum contritione, plurimorumque captione et Baldewini glorificatione, tota nocte diffugium fecerunt, metuentes ne mane facto, altero in latere montis reperti, et a Christianis audaci incursu impetiti, capitali sententia punirentur, aut superati a Sarracenis regionis pro nihilo computati decollarentur. Est enim mos Sarracenorum gentis, ut quoslibet novos victores timeant et obediant eis, victos parvipendant et persequantur. Baldewinus igitur fugam universorum intelligens, orto sole cum praeda equorum, cum captivis Turcis et spoliis, castra movit ad Sidonem civitatem et Gibeloth: [0588B] quo pertransiens sine obstaculo et periculo, Sur, quae est Tyrus, declinavit, ubi commode hospitio et alimonia cum suis refectus est. Post haec Ptolemaidem, quae est Acra vel Accaron, praeteriens, nihil contradictionis aut adversitatis ab ea vel ab urbibus illis pertulit propter victoriam et famum, quam de illo audierant. Sic pacifice Caiphas perveniens, in ea diebus aliquot moratus est. CAP. XXXVI. - Tankrado solo adventu Baldewini perterrito, Baldewinus sanctam ingressus est civitatem. Nescius quippe doli totius, Tankradum ibi reperire et alloqui fervebat, ejusque consilio de rebus [0588C] suis ubique agere. Sed Tankradus omnia ignorans de adventu Baldewini, Jerusalem profectus fuerat ad corrumpendos principes et custodes turris David, quatenus avunculus ejus Boemundus aut ipse regnum obtineret; omnia autem instinctu, auxilio et consensu patriarchae faciebat. Audito itaque ibidem, in urbe Caiphas, dolo et versutia Tankradi, quae fiebat consensu Dagoberti patriarchae, Baldewinus vir illustris et providus, Hugonem de Falckenberg, et Robertum episcopum civitatis Rames vel Rama, super his compellat, eosque ex consilio suorum Jerusalem sine dilatione direxit, ut praevenirent universum dolum, metuens ne turrim David et regnum Jerusalem aliqua perfidia seu promissione pecuniae amitteret.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
