Latin
7.1.73 to 7.1.75
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.73-75
Not analysed yet
[0588D] His itaque perfectis, quidam probi milites de domo ducis Godefridi, Rudolfus, Geldemarus, Wickerus Alemannus, Rudolfus de Montpizon, in via civitatis Caesareae, qua Sarracenos persequebantur, adventum Baldewini penitus ignorantes, tunc primum a praemissis fratribus rem cognoverunt, quomodo scilicet Baldewinus loco fratris sui Jerusalem obtinere advenisset, atque Caiphas adhuc hospitio moraretur. Nec mora, audito tam egregii principis adventu, et digno haerede Jerusalem, gavisi sunt universi, commistisque sociis et armis, Japhet, quae est Joppe, contenderunt. Ubi Tankradum ab Jerusalem in ira reversum, quia urbem intrare non potuit, in obsidione reperientes, nuntiaverunt ei Baldewinum [0589A] adesse, et regnum Jerusalem velle obtinere. Tankradus audito tam proximo adventu Baldewini, statim ab obsidione Joppe surrexit; per aliam viam Caiphas reversus, nolens recto itinere Baldewino a Caiphas revertenti occurrere. Baldewinus vero a Caipha procedens, praedictos milites de domo ducis Godefridi in occursum habuit, qui omnia sibi de Tankrado retulerunt; et post haec cum eo Joppen accelerantes, duobus diebus continuis illic remorati sunt. Deinde ordinatis rebus in Joppe, cum omni clientela et praeda, quam abduxit de Baruth, quae est Baurim, cum quadraginta quinque captivis militibus Turcorum Jerusalem descendit, quos in praesidio turris David repositos caute jussit custodiri. CAP. XXXVII. -Perquisitis rebus defuncti fratris, a viris fortibus tentare fortia suadetur. [0589B] Quarta denique die postquam ascendit Jerusalem, congregatis universis, magnis et parvis, de universo coetu Christianorum, requisivit de suppellectile fratris sui Godefridi, de armatura ejus, de pecunia, de beneficiis cujusque militis ac praepotentis. Qui nihil de rebus fratris ejus se habere testati sunt, sed eas in eleemosynas pauperum et solvendis debitis esse dispersas; beneficia vero, prout unicuique statuta erant de reditibus civitatum, protulerunt. Ipse autem omnia responsa illorum patienter accipiens, de rebus et armis aliquibus discussis, sed excusatis, obticuit singulis singula reddens beneficia. Unde ab omnibus jurejurando firmatus, in throno Jerusalem potenter exaltatus gloriose resedit. Erat tempus [0589C] mensis Novembris circa festum B. Martini Turonici pontificis, quando Baldewinus Jerusalem veniens, ab omnibus parvis et magnis rex et dominus est constitutus. Sic collocato Baldewino gloriose in throno Jerusalem, universi principes et milites de domo ducis Godefridi convenientes in praesentiam ejus, hoc modo ei locuti sunt: Frater ducis Godefridi es, principis gloriosissimi ac nominatissimi, et ideo universae nationes gentilium in circuitu famam de te comperientes, adventu tuo tremefactae sunt; quia te magnum, bellisque famosissimum intellexerunt. Quapropter te decet insigne facere, quo stupescant gentilium terrae, et admirari eis non sufficiat: sicque nomen fratris tui, principis Jerusalem, in te reviviscet, [0589D] ac magnificabitur.