# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.80-83

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.80 to 7.1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.80

CAP. XL. - De eadem re. [0591A] Azopart inaestimabili et investigabili cavatione subterrati, bonam promissionem socii audientes, minas quoque, deinde promissa magnifica, ad triginta processerunt. Qui coram ipso principe assistentes, benigne ex ore ejus suscepti sunt; statimque a conspectu illius abducti, quasi munera accepturi, omnes capitalem subiere sententiam, praeter unum, qui solus cum Baldewino ex omnibus triginta remansit. Hunc solum mirifico honore tractavit, nescium caedis complicum, quem etiam ad antra praedicta remisit, quatenus honores et munera ipsius subterratis viris referret, eosque ipse captus a suo praesidio exire hortaretur. Sic et sic illusi vanis spebus, ducenti et triginta processerunt, [0591B] omnes sine dilatione jussu principis decollati, eo quod maxima mala peregrinis, Hierosolymam transeuntibus, intulissent, alios exspoliantes, alios trucidantes: tantumque scelus semper inultum remansisset, eo quod nullus de specu hoc eos antea vi, seu qualibet arte potuisset ejicere. His ducentis et triginta decollatis, ac nequitia sua in capita eorum reddita ingenio Christianissimi principis in ultionem peregrinorum; solummodo feminae et pueri eorum in caveis eorum remanserunt cum spoliis plurimorum. Qui necem eorum intelligentes, quoniam nullus ad eos ultra rediret, minime exire ausi sunt. Quapropter Baldewinus vehementer adversus eos indignatus, ligna, stipulas ac stuppas ante os cujusque specus comportari jussit et [0591C] incendi, quousque calore et fumo cogerentur exire. Tandem hac fumi et caloris nimietate unanimiter oppressae matres cum pueris, quibus virorum solamen defecerat, licet inviti, processerunt, ac statim militibus in praedam dati sunt et divisi: quorum cum matribus alii pretio redempti, alii vero pariter de collati sunt. CAP. XLI. - Cum per difficilia loca militem agit, plures frigore exstinguuntur. Baldewinus post ista profectus ad castellum quod dicitur ad S. Abraham, juxta flumina fetentia Sodomae et Gomorrhae hospitio remansit, in cibo et equorum pabulo magnam illic sustinens indigentiam. Ibidem dum montana perlustrarent ad investiganda [0591D] necessaria, intimatum est eis a quibusdam incolis, quomodo, si paulo procederent ad locum qui dicitur Palmarum, plurimas opes et copias ciborum reperirent, quibus cum equis suis recreari possent. Quod juvenes quidam audientes, circiter quadraginta ab exercitu clam subtracti praecurrerunt ut pecuniam et praedas contraherent. Sed nihil praeter alimenta et plurimam venationem invenerunt, quibus ventrem impleverunt; nihil vero vini aut alicujus poculi praeter fontes aquarum dulcium biberunt. Illic quidem in loco Palmarum refocillati, exsurgentes ad montana Arabiae pervenerunt. Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes. Haec montana, eorumque difficiles scopulos arctasque fauces, spatio quinque dierum superaverunt gravi et inaestimabili labore. Sexta vero die montanis permensis, in extremo illorum cacumine maxima pertulerunt pericula in grandine horribili, in glacie terribili, in pluvia et nive inaudita, quorum immanitate et horrore ingruente, ad triginta homines pedites prae frigore mortui sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
