Latin
7.1.84 to 7.1.87
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.84-87
Not analysed yet
CAP. XLII. -Civitas Susumus igne deletur. Post montium ac scopulorum difficilia pericula in vallem descendentes, per diem continuum in equis residentes, planitiem pertransierunt, et vespere in villa quadam opulentissima castrametati, cum principe suo Baldewino hospitio rebusque necessariis [0592B] refecti sunt. Ibi quidam exploratores de Sarracenis ad promerendam gratiam tanti et tam magni principis, et vitam impetrandam, adfuerunt, qui civitatem juxta sitam, Susumus nomine, rebus nimium locupletem ipsi propalaverunt principi, et hanc facile occupari posse et expugnari. Baldewinus, his intellectis, quinta die a villa praedicta exiens, ad civitatem Susumus vespere descendit. Sed domos et omnia loca civitatis vacua reperiens, ibidem potenter hospitio quievit. Audito namque adventu illius, universi gentiles a regione et civitate hac fugerunt, eo quod sine muro haec civitas infirma haberetur. In hac siquidem per octo dies sine impedimento et aliquo incursu inimicorum secura quiete corpora sua curaverunt, singulis diebus gentiles in circuitu [0592C] persequentes. et plurimos repertos trucidantes. Nona denique die clarescente, ex praecepto Baldewini urbs Susumus attrita est et combusta. Spolia vero civitatis in armentis et caeteris rebus ubique, diripientes, per aliam regionem quae est in montanis divertentes, loca propalata Sarracenorum depopulati sunt, praedas ab universis locis contrahentes. Tandem post dies octo, diversis angustiis et difficultate locorum, interdum etiam fame gravati, ad praefata fetentia flumina reditum paraverunt. Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt. CAP. XLIII. -In natali Domini apud Bethlehem Baldewinus unctus est in regem. [0592D] Dehinc per castellum, quod dicitur ad S. Abraham, repedantes via qua venerant Jerusalem reversi sunt tertia die ante Natalem Domini nostri Jesu Christi. Illic cum patriarcha et cunctis optimatibus suis habito consilio, Bethlehem Natalem Domini celebrare decrevit. Ubi eadem die sancta et solemni consecratus et in regem Jerusalem unctus, in glorie magna coronatus est. Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est. Proxima autem die a Bethlehem migrans, Jerusalem [0593A] reversus, curiam ac consilium suum cum omni primatu suo in palatio regis Salomonis tribus diebus ejusdem solemnitatis tenuit, honorifice quindecim diebus illic in civitate regia moram faciendo. In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.