# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.88-91

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.88 to 7.1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.88

CAP. XLIV. - Prima sessione regis, Tankradus accusatur, vocatur et adesse dedignatur. Geldemarus ergo videns dominum regem consedisse ad justitiam, assistensque coram eo, graviter conquestus est super injuriis de civitate, quae sibi a Tankrado inferebantur, quam dono et ex manu ducis [0593B] Godefridi suscepit, ac militari obsequio promeruit, si caperetur, quamque nunc Tankradus, audita ducis morte, vi et injuste retinebat. Hac itaque Geldemari accepta querimonia, rex ex consilio suorum primum Tankrado legationem direxit, quatenus Hierosolymam ascendens, responsionem super querimoniis Geldemari et injuriis ei illatis faceret. Tankradus autem, nullam se de his responsionem coram illo habiturum, respondit eo quod nesciret eum regem civitatis et judicem regni Jerusalem. Rex autem iterato consilio suorum illi secundo ac tertio legationem direxit, quatenus justitiam non devitaret, ne post hac aliquis incusaret regem, nec fateretur aliter quam juste et patienter regem adversus confratrem et unum de principibus Christianorum fecisse. Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret; quoniam Jerusalem venire metuebat. Rex autem responsum ac petitionem Tankradi intelligens, consilio majorum suorum voluntati illius acquievit; et die statuto ad eumdem locum fluminis inter Japhet et Assur ad colloquium profectus est. Illic diversis inter se consiliis habitis, rursus post quindecim dies Caiphas convenire decreverunt, eo quod nihil hoc tempore potuissent definire: et sic Tankradus cum patriarcha Caiphas, rex Jerusalem reversus est. CAP. XLV. - Rege cum Tankrado pacificato, Tankradus, dux electus, Antiochiam proficiscitur. [0593D] Interea modico intervallo legatio ab Antiochia Tankrado directa est ab optimatibus Boemundi, quatenus ad eos descendens, loco Boemundi quia haeres ejus esset, regnum Antiochiae possideret. Tankradus, super hoc inito consilio, Antiochiam proficisci decrevit; sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur. Itaque die statuto ibidem Caiphas rex et Tankradus ad colloquium convenerunt, ubi ambo concordes et amici facti sunt, omni querimonia exclusa. Et Tankradus non solum terram et civitatem Caiphas, sed etiam arcem et [0594A] turrim Tabariae, quam dono ducis Godefridi obtinuit, in manu ipsius reddidit, eo quod essent de regno Jerusalem, aperiens ei legationem Antiochiae. Verumtamen haec conditio in omni concordia a Tankrado firmiter indicta est, ut si post annum et menses tres ab Antiochia rediret, in beneficio terras et civitates obtineret; si autem sibi non esset reditus intra praedicti temporis terminum, nequaquam ultra terras et civitates has a rege vellet repetere. His utrinque in magna charitate concessis, rex sub eadem conditione terras et civitates suscipiens, Hugoni de praesidio Falckenberg Tabariam in custodiam et beneficium tradidit, Caiphas Geldemaro Carpenel reddidit: sic tamen fide servata, ut Tankrado post praefatum terminum revertenti omnia in manu ejus [0594B] dono regis redderentur. Post haec decreta et pacem compositam, rex Jerusalem secessit; Tankradus vero cum omni suo equitatu et manu quingentorum peditum per aridam usque in Antiochiam descendit ut eam susciperet.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
