# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.92-95

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 7.1.92 to 7.1.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/7.1.92

CAP. XLVI. - Rex contra patriarcham sedem apostolicam appellat. Non aliqua dehinc mora, rex Jerusalem patriarcham de perfidia, qua egerat cum Tankrado adversus eum, ne dignus haeres Godefrido succederet, sed Boemundus externi sanguinis regnum possideret, coram omni Ecclesia interpellavit, eo quod de hoc scelere multum a suis optimatibus criminaretur, objiciens ei, jam ipsam fraudem esse detectam in litteris, per Morellum, qui secretarius ipsius erat, [0594C] Boemundo transmissis, sed in via ablatis. Haec contentio et discordia inter regem et patriarcham adeo de die in diem coepit magis ac magis invalescere, ut tandem rex Baldewinus illius feritate et pertinacia indignatus, apostolicum ac Romanum pontificem Paschalem ad judicium et justitiam appellaret, atque ad discussionem tam nefandae traditionis, et suscitandi homicidii ac discordiae, quam deprehensis litteris, inter Christianorum primores et novam teneramque Ecclesiam idem patriarcha fieri modis omnibus elaboraret. CAP. XLVII. - Dominus apostolicus cardinalem Mauritium cognitorem Hierosolymam mittit. Paschalis vero pastor S. Romanae Ecclesiae, et in toto orbe terrarum Christianae fidei ac religionis [0594D] examinator, Baldewini precibus et S. Hierosolymitanae Ecclesiae satisfaciens, consilio fidelium fratrem, Mauritium unum de duodecim cardinalibus, legatum S. Romanae Ecclesiae Hierosolymam proficisci destinavit, ut vice domini apostolici ipsum patriarcham, pro merito et culpa discussum aut excusatum, in cathedram episcopalem sanciret, aut victum et juste condemnatum de apostolica sententia deponeret ac feriret. Itaque jussu domini apostolici frater Mauri tius Hierosolymam profectus, Baldewinum regem universamque Ecclesiam in verbo domini apostolici salutavit, benedictionem dedit, et audire in omni justitia et veritate regem et filios sanctae Ecclesiae Deo obedientes se asseruit, et mala omnia in bonum [0595A] apostolica auctoritate velle commutare. Baldewinus et omnis Ecclesia fidelium gratias Deo super his retulerunt, et se in omni justitia et veritate apostolicis mandatis obedire responderunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
