# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.27-30

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.27 to 8.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.27

CAP. XIV. - Ubi Christiani quoddam praesidium Turcorum comminuerunt, sed insidiis eorum excepti, ad septingentos perierunt. Sequenti vero die Sabbati tria millia exercitus Christianorum, et principes eorum Conradus et Bruno filius sororis ejus, caeterique viri fortissimi e castris et planitie exeuntes, et in regionem civitatis Marecsh applicantes, jam sui itineris milliaribus duobus peractis, praesidium quoddam Turcorum [0612D] assilierunt: quod frustra a Turcis defensum sine aliqua mora comminuentes, omnia vitae necessaria quae in eo erant diripuerunt, et Turcos inibi repertos in ore gladii percusserunt. Hoc prospero successu Christiani gaudentes, et spolia Turcorum grandia et multa ad tentoria secum deferentes, per quasdam montium fauces asperrimas et scopulosas descenderunt. Ubi insidiis Turcorum circumventi et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inviti, illic relinquentes. Hi vero, qui ab eorum manu evaserunt, singulatim et sparsim sicut victi et attriti, vespere ad castra relati sunt tristes [0613A] et dolentes. Et ea die ultra, ab omni assultu exercitus lugens de casu suorum, in tentoriis requievit. Similiter Dominica die tam Turci quam Christiani ab omni infestatione et belli turbine cessaverunt. CAP. XV. - Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur. Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens; quin et lancea Dominica, quam Reymundus secum attulerat, est aucta ad sanctificandum et benedicendum populum. Post hanc benedictionem, et suae puritatis confessionem, Stephanus dux Burgundiae, miles clarissimus, ex suo populo sibi aciem constituit; Reymundus Tureopolos et Provinciales in sua acie retinuit. Conradus vero, stabularius imperatoris Henrici III Alemanos, Saxones, Bojoarios, Lotharingos et universos Teutonicos in aciem sibi ascivit. Episcopus Lauduni, Engelradus, Milo, Wido, Hugo, Bardolfus de Breis, Walbertus de civitate Lauduni, omnes hi ex manu Francigenarum aciem ordinaverent. Episcopus vero Mediolanensis, Albertus de Blandraz, Wido frater illius, Otho de Altaspata, Hugo [0613C] de Montbeel, Wigbertus de Parma et universi Longobardi equites et pedites densissimam sibi aciem composuerunt. His vero aciebus sic ordinatis, Longobardi in fronte constituti sunt, eo quod illorum copiae intolerabiles haberentur, ut adversus Turcorum acies, quae illis vicinae erant, fixae et impenetrabiles facie ad faciem obstantes, eas oppugnarent. Deinde singulae acies Christianorum usquequaque a dextris et sinistris positae, singulis gentilium aciebus obstabant, saepius eos in fugam remittentes, et saepius adversus eos bellum iterantes. Sed Turci callidi et praelio docti, post aliquantulum fugae subito frena rejicientes ac sagittarum grandine remordentes, gravi vulnere tam homines quam equos perimebant.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
