# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.31-32

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.31 to 8.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.31

CAP. XVI. - Longobardi, in prima fronte pugnantes, deficiunt, post quos reliquae acies cum ducibus fugientes, diffugiunt. [0613D] Longobardi igitur, qui in prima fronte constituti erant, graviter et diu cum Turcis commisere praelium. Sed Albertus ductor eorum, post nimiam et longam reluctationem pondus belli suffere non valens, et praecipue equorum defectione, qui fame attenuati nihil poterant, cum signo belli quod dextra ferebat, fugam iniit: et sic tota illa Longobardorum adunatio cum ducibus et principibus suis in fugam usque in tentoria remissa est. Conradus vero, miles imperterritus, videns bellum ingravescere, et Longobardos deficere ac fugam inire, repente advolans, cum sua acie irrupit, Turcos expugnans et dissipans a [0614A] prima hora diei usque post meridiem. Tum tandem victus prae nimia jaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et viribus exhausta, et ipse in tentoria reversus est. Stephanus item cum Burgundionibus volens subvenire attritis et fugitivis fratribus, cum sua acie irruens vehementer hostes expugnabat. Sed ad ultimum post longam contentionem cum omnibus suis terga vertit, innumerabili multitudine suorum ibidem occisa et a Turcorum armis exstincta, et simili fuga ad tentoria repedavit. Stephanus vero Blesensis respiciens omnia tam Longobardis quam Gallis verti in malum, cum omnibus Francigenis qui in sua erant acie, ad subveniendum fratribus et Turcos reprimendos advolat, ac bellum committere usque ad vesperum non [0614B] abstinuit. Tandem Turcorum manu intollerabili sagittis et arcu osseo invalescente, comes Blesensis victus et attritus, simili fuga qua et socii in castra relatus est, multis nobilibus viris de comitatu ejus, victis et exstinctis. Ceciderunt in ejus acie viri illustrissimi, Baldewinus de Grantpreit, Dudo de Claromonte, Wigbertus de Monte Lauduni, custos et defensor ejusdem civitatis, Dei amicus, miles ferocissimus, corpore altus, et plurimi potentes ac primi exercitus, quorum nomina omnia scire et investigare nequimus. Comes vero Reymundus cum militibus imperatoris Turcopolis et suis Privincialibus cuneis socios relevare in eodem certamine festinans, multos Turcorum repente prostravit. Sed dehinc nimium casu adversante, multis suorum prostratris ac sagittis [0614C] imminutis, bellum Turcorum nimis invaluit, donec tota manus Turcopolorum exterrita, et fuga dilapsa ad loca tabernaculorum divertit, comitem in mediis periculis deserens, cujus Provinciales milites fere omnes detruncati sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
