# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.43-46

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.43 to 8.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.43

CAP. XXII. - Qualiter residuus Christianorum populus vagus et profugus cum ducibus suis Constantinopolim repedaverit. Igitur exercitus sic attritus et profugus equo vel mulo evadere festinans, ad civitatem Synoplum, quam milites imperatoris tuebantur, sparsim fugiendo pervenit; et sic semper fugiens, usque ad regiam urbem Constantinopolim partim reversus est. Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et universi qui gravissima Turcorum arma poterant effugere, [0617C] Constantinopolim, per montana et invia fugientes regressi sunt. Comes vero Reymundus per abrupta montium et ima convallium Synoplum cum Turcopolis imperatoris Graeciae, omnibus sociis et principibus praetermissis, ingrediens pernoctavit, et die crastina navem ascendens, per mare Constantinopolim advectus est. CAP. XXIII. - De quadringentis Christianis qui Turcos insequentes evaserunt, et de aliis mille militibus qui, in regressione Turcorum, gladiis eorum jugulati ceciderunt. Interea tantillum exercitus, quod remanserat, dispersae videlicet Christianorum reliquiae, dum vestigia comitis Reymundi et caeterorum eadem via tenerent, et ad quadringentos a diversa fuga in [0617D] unum colligerentur, Solymanus, Donimanus, Balas de Sororgia nondum caede satiati, a tertia feria usque in quartam eos persequuntur, eodem tramite quo tendebant post principes fugitivos ad Synoplum, ut eos detruncarent et captivarent. Sed nimium prolongatos ultra persequi non audentes propter vires et civitatem imperatoris, reversi sunt. Revertentes vero de dispersis et retardatis, qui eis obviam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt. Ubi impiis tyrannis vir nobilis Eraldus obviam factus, sagitta illorum occubuit, ortus de civitate Cadelim. Engelradus pariter de eadem patria, Dudo miles egregius, Arnoldus, filius villici, Walterus de Castelens, et plurimi potentissimi [0618A] milites, quibus equorum cursus minime prodesse poterat, eisdem carnificibus obviam facti, sagittis occisi sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
