# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.47-50

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.47 to 8.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.47

CAP. XXIV. - Quomodo duces ac comites exercitus dispersi, ad se Constantinopolim fugientes, imperator benigne susceperit: et quod Reymundo infestus, postea eidem amicus exstiterit, et quod ibi Mediolanensis episcopus obierit. Comes vero de S. Aegidio et caeteri comprimores Constantinopolim ingressi, a domino imperatore benigne suscepti sunt. Sed adversus Reymundum coepit aliquantulum indignari, eo quod a caeteris sociis, Stephano et Conrado, fugiendo subtractus sit et alienatus. Qui, occasione assumpta, respondit haec ideo se fecisse, quoniam timuisset, ne in eum [0618B] insurgerent, eo quod primus fugam cum Turcopolis a castris inierit; et quia eum in dolo, et ex consilio imperatoris, fugisse existimassent. Dehinc in brevi imperatoris indignatione cessante, misertus est universorum, et cunctis opibus spoliatos et vacuos magnificis donis in auro, argento, armis, equis, mulis et vestibus relevavit; et toto autumni et hiemis tempore universos secum habitare et refocillare concessit in omni affluentia et largitate rerum necessariarum. His itaque moram illic facientibus, episcopus Mediolanensis vita discessit, cui episcopi et universi fideles catholicas exsequias exhibuerunt. CAP. XXV. - Qualiter eodem tempore nobilissimus princeps Willhelmus, de regno occidentalis Franciae egressus, quindecim millibus peditum adjunctis, per aridam Bulaariam descenderit. [0618C] Eodem quoque tempore, et anno primo regni Baldewini regis, comes et princeps potentissimus de civitate Ninive, quod vulgo dicitur Navers, Willhelmus nomine de terra et regno occidentalis Franciae egrediens, et iter per Italiam faciens, ad portum, qui vocantur Brandiz, navigio alto mari invectus est cum quindecim millibus equitum et peditum virorum pugnatorum, absque sexu femineo innumerabili, et ad civitatem nomine Vallona secessit. Ubi in arido restitutus, ad civitatem Salonicam, sitam in regione Macedoniae et terra Bulgarorum, descendit, pacifice hospitio susceptus ab incolis in omni justitia et benignitate; furto, rapina, [0618D] praeda et injusta contentione sub judicio mortis interdicta, ne imperatoris Constantinopolitani terram aliqua injuria exercitus, sicut paulo ante Longobardi, suscitarent.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
