# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.51-56

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.51 to 8.1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.51

CAP. XXVI. - Quod idem comes cum omni apparatu suo Constantinopolim veniens, susceptus ab imperatore donariis multis sit honoratus. Deinde post plurimum itineris et diversa hospitia idem egregius comes cum omni manu et apparatu suo Constantinopolim profectus, ab imperatore benigne et honorifice susceptus, in littore maris S. Georgii tentoria sua ponere ad hospitandum extra muros civitatis jussus est. Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit; et per singulos dies imperatori navigio praesentatus, non paucis muneribus ab eo honoratus et commendatus redibat; peregrinis vero et humili populo cujusdam generis monetam quam vocant Tartaron, ad sustentationem vitae saepius idem imperator mittebat. CAP. XXVII. - Quomodo comes et exercitus ejus Constantinopolim relinquentes, ad Stanconam, civitatem Turcorum, pervenerint. Denique post B. Joannis nativitatem Civitot profecti sunt. Ubi non diu moram facientes, relicto [0619B] itinere, quod ducis Godefridi et Boemundi prior incessit exercitus, saltus densissimos itinere duorum dierum perambulantes, Ancras pervenerunt, ad eamdem videlicet, quam comes Reymundus et manus Longobardorum recenter expugnaverant, Turcis in ea repertis decollatis, volentes exercitui Longobardorum, modico intervallo praemisso, admistis armis et copiis sociari. Per diem autem unum illic in praedictae civitatis loco moram facientes, et nequaquam Longobardorum societatem assequi valentes: qui per Flaganiam iter continuabant; a sinistris illos relinquentes, a dextris viam arripiunt, quae ducit ad civitatem Stanconam, in ea aliquandiu moram habituri, et de eventu Longobardorum audituri aliquid. CAP. XXVIII. - Ubi Turci eis occurrentes, bello eos vexabant, comitem unum Longobardorum sagitta perimentes. [0619C] Ad haec, cum nondum civitati appropinquassent, Solymanus et Donimanus cum copiis et armis Turcorum, a recenti caede Longobardorum vix diebus octo peractis, reversi, et comitis de Navers subsecutione comperta, festinato per notas semitas collium et vallium accelerantes illic occurrerunt; ac sagittis crudeliter assilientes, per triduum exercitum, ante et retro positis insidiis, bello gravissimo et acerbis plagis fatigabant. Sed nondum in his locis obtinuere victoriam, licet plurimae copiae peregrinorum incaute et lento gressu prae lassitudine subsequentes, [0619D] creberrimo assultu ceciderunt; et quidam Henricus, genere Longobardus, comes sua in terra magnificus, inter socios sagitta transfixus obierit.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
