# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.57-60

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.57 to 8.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.57

CAP. XXIX. - Christiani Turcis resistentes, et Stanconam frustra oppugnantes, Reclei urbem applicuerunt, ubi siti aestuantes ad trecentos perierunt. Nam Christiani milites viriliter adhuc resistentes Turcis, plurimos perimebant, alios in fugam saepius remittebant; et facile quidem remittere poterant, cum nondum illis aquae penuria fuisset, nec equorum virtus defecisset. Sic tandem Christiani milites in itinere a plurima Turcorum infestatione defensi, Stanconam pervenerunt. Ubi Turcorum custodiam et vires in praesidio reperientes, moenia fortiter assiliunt, et dum hostes ab intus pro anima eis [0620A] resistunt, utrinque plurimi occisi sunt. Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt. Ubi triduo siti adeo intolerabili oppressus elanguit exercitus, ut supra trecentos exstincti morte gravissima illic periclitarentur; caeteri vero viventes viribus exhausti, et necessariorum defectione infirmati, parum ad resistendum valerent. Hac sitis intolerantia anxiati, quidam ex sociis super cacumen praecelsae rupis gradientes constiterunt, si forte alicubi aquam specularentur. Sed tantum ab hac civitatem vacuam habitatoribus et dirutam prospexerunt, aquam in ea esse existimantes; quae minime reperta est: nam cisternae et putei ipsius a Turcis recenter subversi erant et obruti. CAP. XXX. - Turci cum Christianis decertantes, victum fugientemque Willhelmum insecuti sunt; et de fuga Roberti et alterius Willhelmi. [0620B] Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum jam sitis gravi passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium grave hinc et hinc committentes; et utrinque in gladio, arcu et lancea corruentes, totam latissimam vallem sanguine suo repleverunt, ac densis corporibus occisorum, virorum ac mulierum, terra regionis hujus occupata est. Tandem hoc ingruente saevissimo bello, et Christianorum virtute siti debilitata, et ideo minus valente et resistente, Turcorum ferocitas exaltata coepit invalescere, et Christianos victos [0620C] atrociter in fugam cogere. Comitem quidem jam victum, ac de bello fugientem, usque ad civitatem Germanicoplam insecuti sunt. Robertus vero, frater ejusdem comitis, et Willhelmus de civitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga vertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam civitatem Germanicoplam fugam facientes pervenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
