Latin
8.1.6 to 8.1.8
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.6-8
Not analysed yet
Hanc denique in terram venientes, mandatum regis transgressi sunt, nec audierunt ductores et principes exercitus; sed omnia sine modo et sine ratione depraedati sunt, sine aliqua mutuatione Bulgaris et Graecis sua auferentes, pecora et volatilia eorum diripientes, quodque nefas est de populo catholico [0606D] dicere, Quadragesimali tempore et jejunio ea devorantes. Fregerunt etiam in praedictis locis et civitatibus ipsius pii imperatoris oratoria, propter ambitionem rerum, quae in eis erant recondita a facie tantae multitudinis. Item, quod auditu est horrendum, mamillas cujusdam mulieris sua defendentis quidam ex parasitis impie detruncavit. Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus; sed festinato ad se in civitatem Constantinopolim, quae caput totius est Graeciae, regia via contenderent. Venerunt ergo ad eamdem civitatem Constantinopolim, [0607A] et ex ipsius regis ordinatione et decreto in littore maris, quod vocant Brachium S. Georgii, ex hac parte tabernacula sua locaverunt in crepidine alvei spatio trium milliarium. Duobus autem mensibus a veris tempore illic consederunt, priusquam aliqua societas de regno Franciae aut Alemanniae illis jungeretur: ubi etiam plurimis injuriis, sicuti erant soliti, ipsum imperatorem ad iram et odium commoverunt. CAP. IV. -Imperator a Longobardis injuriatus, vendere eos et emere inibi prohibet: illi palatium ejus unanimiter obsident. Imperator vero plurimis injuriis saepius concitatus, timens ne tot ac tantis copiis vis diversarum nationum augeretur, et sic audaciores facti, aut [0607B] avaritia aut aliqua occasione assumpta, insurgentes in civitatem Constantinopolim rebellarent, admonuit eos ne ultra in locis his aut littore remanerent, sed quantocius abhinc migrantes, in terminis Cappadociae et Romaniae apud portum Civitot et Rufinel hospitati moram facerent, donec adfuturae legiones et copiae cum eis simul in unum confluerent. Sed responderunt unanimiter se minime brachium maris transituros, donec ampliores vires tam Francorum quam Alemannorum obtinerent. Audita hac Longobardorum obstinata responsione, nolle eos a statione occupati maris se amovere ante adventum futurae societatis, imperator illis emendi et vendendi licentiam interdixit; et statim penuria necessariorum vitae per triduum in populo facta est. Videntes [0607C] autem Longobardi regis iram, et interdictionem necessariorum vitae, et sic famis angustiam in populo fieri, subito universi tam equites quam pedites armis induuntur, et ad portam et muros majoris palatii civitatis in ligonibus, uncis ferreis, malleisque conferuntur ad locum qui dicitur ad S. Argenium. Ubi in duobus locis infringentes et intrantes, imprimis juvenem de sanguine ipsius imperatoris peremerunt, deinde leonem domitum, qui erat gratissimus in palatio imperatoris, occiderunt.