# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.61-65

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.61 to 8.1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.61

CAP. XXXI. - Quomodo post fugam ducis Turci residuos Christianos occiderint uxores eorum captivantes. Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum videntes, crudeli caede furescunt in populo [0620D] et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et silvarum densitatem fugientes, vitae reservati sunt. Post hanc Turcorum victoriam et Christianorum stragem luctuosam, uxores militum Christi ad mille captivatae, et ab horridis hostibus abductae sunt in terram ignotam et alienam. Equi vero et muli, argentum et aurum, vestes cujusque generis pretiosissimae direptae et asportatae, terram et regnum Corrozan divitiis nimiis et spoliis auxerunt et impleverunt. Acta sunt crudelissima haec bella, et saevissimae strages Christianorum in mense Augusto, quando calore solis et sitis intolerantia aestas gravior fieri solet. CAP. XXXII. - Qualiter Willhelmus comes a Turcopolis deceptus, cum magno discrimine Antiochiam pervenerit. [0621A] Comes igitur de Navers, qui vix periculum mortis evaserat, adhuc aliquid de opibus et stipendiis suis, a manibus Turcorum fugiendo, retinuerat, et vix ad civitatem Germanicoplam declinaverat. Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores viae acquisivit ejus, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte civitatis Antiochiae; videlicet ut sic per Antiochiam transiens, iter suum continuaret Jerusalem. Verum Turcopoli, viri perfidi, minime illi fidem servaverunt; sed avaritia excaecati, comitem et socios ejus rebus [0621B] exspoliaverunt, nudos et pedites eos relinquentes in loco deserto et invio, et acceptis spoliis Germanicoplam per notas semitas repedantes. Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit. CAP. XXXIII. - Tankradus, novus princeps Antiochiae, Willhelmum profugum remunerat.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
