# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.77-82

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 8.1.77 to 8.1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/8.1.77

CAP. XXXIX. - De fuga Arvernensis episcopi et ducis Welfonis, et de interitu Idae comitissae. [0623B] Episcopus vero de Arvernis et universi comitatus illius, videntes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluvius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci evadentes. Similiter etiam dux Welfo lorica et omnibus exutus, et per montana fugiens, vix ab hostili manu ereptus est. Plurima autem millia Alemannorum, Francorum, Wasconum, qui procul erant a montanis, illic exstincta fuisse referuntur. Comitissa vero Ida utrum capta et abducta, aut pedibus tot millium equorum membratim discerpta fuerit, usque in hodiernum diem ignoratur; nisi quod, aiunt, eam inter tot millia matronarum in terram Corrozan aeterno exsilio deportatam. CAP. XL. - Quomodo Willhelmum per montana fugientem Tankradus, princeps Antiochiae, receperit. Comes autem cum solo armigero per montana et ignotas vias arma inimicorum fugiens, ad urbem nomine Longinach, juxta Tursolt, quam Bernardus cognomine Extraneus regebat, tandem pervenit, benigne ab eo susceptus, omnibus sibi vitae necessariis administratis. Paucis deinde transactis diebus, audiens Tankradus, Antiochiae princeps, tam egregium principem illic spoliis et omnibus rebus amissis, pauperem vitam ducere et nimis humiliatum, misertus est conchristiani fratris et principis: et idcirco accepto consilio, militibus ab Antiochia in occursum ejus missis, honorifice eum suscepit, et pretiosis vestibus per aliquot dies secum commorantem [0623D] et bonis terrae convivantem renovavit. CAP. XLI. - Quomodo principes bello dispersi, collecto exercitu Antiochiae convenerint. Post contritionem Longobardorum et Willhelmi principis de Navers, Willhelmi quoque comitis Pictaviensis, Welfonis ducis Bawariorum, quicunque dispersi fuerant, aut Constantinopoli seu alibi hiemaverant, e cunctis locis singillatim quique principes Christiani, relictis suis reliquiis, Antiochiam mense Martio inchoante convenerunt: Albertus scilicet de Blandraz, Conradus stabularius, Stephanus Blesensis; item Stephanus dux Burgundiae, Reymundus comes, Willhelmus Pictaviensis comes, Welfo dux Bawariorum; episcopi Engelradus de Lauduno, [0624A] Manasses de Barcinona, aliique episcopi Italiae, navigio ad portum Simeonis eremitae pariter convenientes, Antiochiae aliquanto tempore remorati sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
