# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.102-103

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 9.1.102 to 9.1.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/9.1.102

Igitur post bellum et victoriam quam rex ad Abilin, quae est inter Ascalonem et Rames, adeptus est, siluit terra regis, et metus magnus corda Ascalonitarum et Babyloniorum concussit; quoniam toties a rege in manu paucorum victi ceciderunt ac fugerunt, et nulla eis spes ultra resistendi et vivendi in conspectu ejus fuit. In hoc itaque moerore et desperatione dum sederent; et jam curriculo octo mensium quiescerent. vineas excolerent, regemque [0654A] interdum cessare ab armis gauderent, et ipsum mutua pace et donis placare ferverent, sed omnia frustra tentarent, nisi urbem Ascalonem in manu ejus redderent: verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt. His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta; quin et sata, quae equorum, camelorum [0654B] caeterorumque armentorum pabulo non suffecere, flamma combussit, ut vel hoc saltem incommutabili damno gens dura et indomabilis ad subdenda colla molliretur. Sic universa regione non solum populari manu, sed et incendio vastata, rex reditum Jerusalem cum parte exercitus aptavit; viamque per montana universi insistentes, qui erant in comitatu, immenso stridore tubarum et cornuum intonantes, universa loca montium et vallium non parvo terrore concusserunt, per quae in virtute sua transituri erant. Hoc inaestimabili fragore tanti exercitus plurimae ferae ab antris suis et a desertis montium stupefactae et exterritae insolito errore viarum hac et illac vagabantur. Nec mirum: cum nec avium volatus tumultum populi vociferantis sufferret, sed [0654C] altis vocibus attonitae ac lapsae ab aere in medium vulgus a volatu deficiebant. Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare: quam mox anteriores exercitus ut viderunt, graviter eam circumquaque equorum velocitate oppresserunt, hi ut praeventam caperent, hi ut participes venationis haberentur CAP. LII. - De Arnolfo, nobilissimo juvene, in montibus interempto, cujus caput Ascalonitae cum litteris regi Baldewino remiserunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
